Letter #2038
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-10
received [1539]-01-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico colendissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine uti frater carissime et honorande
Deditissima mei commendatione praemissa.
Accepi gratissimas Reverendissimae Vestrae Paternitatis litteras per eius familiarem ad me datas, quibus me silentii et non respondendi eius ad me litterarum accusat, suspicans ex animi mei erga se mutatione procedere. Equidem, Reverendissime mi Domine, scire certo velit, nedum immutatum meum erga eam fuisse animum et morem gerendi studium, sed etiam tanti semper cordi meo afixum esse, ut non putem alio, quam vitae meae exterminio aboliturum. Quod certo certius persuadere sibi poterit.
Litteras a Reverendissima Vestra Paternitate non plures me post suum in Prussiam reditum accepisse ab ea memoror, quam illas, quae(!) per tubicines simul cum caseis accepi. Ad quas, si tabellarius affuisset, mox respondissem atque ideo oro boni velit consulere, revera multum mihi ego in Reverendissimae Vestrae Paternitatis amore et benevolentia polliceor, et ut verum ingenue fatear, nemo in hac parte eam superat, totum itaque cum toto quisquis sum Reverendissimae Vestrae Paternitati dedo.
Quod ante urbem hanc per Fabianum Woyanovski ei nuncupavi, cum in itinere scribendi non dabatur copia, in novis rebus domesticis nondum quidquam conclusum. De extraneis scribunt, ut arbitror, alii, qui rerum maiorem habent notitiam, cum ego noviter appuli nec satis, quae ante me acta sunt, comperta habeo. Hoc unum Reverendissima Vestra Paternitas habeat proverbium illu[m] de longioribus et brevioribus camisiis in dies maius sumere virus, utinam non cum exterminatione communis rei. De quo coram aliquando uberius.
Ad alia manu notarii Reverendissimae Vestrae Paternitati respondeo, interim autem me ei totum cum toto, toto corde facio commendatum.
Cracoviae, die X Ianuarii 1539.
Reverendissimae Vestrae Paternitati addictissimus Lucas episcopus Vladislaviensis scripsit