Letter #2028
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-01-02
received [1539]-01-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine.
Clausis iam alteris litteris meis accurrit magnifici domini palatini Marieburgensis nuntius cum litteris, quas praesentibus mitto. Et quia falso rumore congressus nostri seductus mihi scribens ad litteras se refert, quas Reverendissimae Dominationi Vestrae inscripsit et in eius absentia mihi intitulavit, ne quid me rerum scitu necessariarum fugeret, illas resignavi legique arbitratus id non fore praeter animi Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quam rogo, velit mihi de his rebus, de quibus ille consulit, sententiam et consilium suum scribere, et si respondere illi voluerit, litteras ad me mittere poterit, quas ad eum perferri curabo. Ego in praesens de mittenda accisa, quoniam ipse animo sum pendulo, nihil certi consilii scribere illi possum, promittam autem brevi me responsurum, accepta sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam omnino nobis ante cognitam esse oportet.
Iterum iterumque valeat Reverendissima Dominatio Vestra, cuius voluntati semper sum obsequentissimus.
Lubaviae, die II Ianuarii 1539.
Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus Tidemannus electus Culmensis