Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo gratioso et honorandissimo
Reverendissime mi Domine, domine gratiose et honorandissime.
Officiosissimam mei et servitiorum meorum commendationem.
Redditae sunt mihi ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatis et gratitudinis plenae pro meis exiguis nescio quibus officiis, quae commemorare nihil attinet. Ego vicissim Reverendissimae Dominationi Vestrae magnas ago gratias, quod mea ista, qualiacumque sint, officia tantis gratiarum actionibus dignata sit, quantas ego neque promeruisse arbitrabar, neque umquam exspectabam. Offeroque me illi, si quid postea mihi iubere dignabitur, hominem, qui illius iussa omnia mihi factu possibilia non gravatim sit exsecuturus.
In novis hic in praesentia nihil habemus. Sacra ⌊regia maiesta⌋s post aegrotationem suam Niepolomicensem etsi iam convaluerat, nunc tamen morbus recrudescens maiestati suae magnum dolorem in manibus pedibusque exhibet, ut quae iam videbatur esse libera, iterum decumbere cogatur. Sed tamen Reverendissima Dominatio Vestra novit morbum hunc ⌊maiestati suae⌋ consuetum esse, ut non arbitretur aliquid subesse periculi remque multo aliter se habere sciat, quam sinistra fama increbuerat. ⌊Conventus⌋ noster iam propediem instat, qui fortasse necessario regiae valetudinis causa ⌊Cracoviam⌋ transferetur.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae eandemque felicissime valere cupio.