Letter #1966
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-11-04
received [1538]-11-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domi hidden by binding⌈[domi]domi hidden by binding⌉no Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino gratioso.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Scripsi hinc Vestrae Reverendissimae Dominationi ultima Augusti,14(!) Septembris, 9 et 20 [et] 30 on the margin⌈et hidden by binding⌈[et]et hidden by binding⌉ 30(!)[et] 30 on the margin⌉ Octobris. An litterae redditae sint, nescio, voluntati tamen et debito meo satisfactum puto. Mittuntur etiam litterae aliquando per alios ad Vestram Reverendissimam Dominationem ex aula me inscio, quae res excusat me. Nunc quoque scribunt et alii, qui melius statum non solum huius aulae, sed et aliarum sciunt. Ego de meo quid addam, non video. Non tamen omittam clarum esse maximam spem locatam cognosci in domino castellano Cracoviensi, cui singularissimus honor a principibus datur etc. Praeterea certe scitu digni superinscribed⌈dignidigni superinscribed⌉ nihil habemus.
De equo relicto d(omino) or d(omini)⌈d(omino)d(omino) or d(omini)⌉ Eichler scripsi alias responsumque exspecto, an meus esse possit. Cuius rei voluntas sit Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Item cogito ipsemet de me, ut Deo annuente cito in Prussiam veniam auxilioque Vestrae Reverendissimae Dominationis aliorumque patronum meorum mihi de statu aliquo provideam.
Commendo me iterum Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae feliciter valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, 4 Novembris 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servus Fabianus Damerau