Letter #1923
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-09-15
received [1538]-09-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino gratioso.
Reverendissime Domine, domine gratiose.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Pridie reddidit mihi Mauricius Vestrae Reverendissimae Dominationis litteras, bonum nuntium et spem exspectandam de coadiutoria afferentes. Utinam fata eo me deducant ad quietiorem scilicet et sanctiorem vitam, in qua re, divino habito adiutorio, nec egomet mihi, nec Vestra Reverendissima Dominatio deerit, ut a multis annis non temere mihi pollicitus sum. Timeo autem, ne menestra seu offa illa uncta sapiat simoniam. Pecuniam numerare non erit difficile, cum habetur. Quae etiam, si non haberetur, per bonos amicos daretur mutuo etc.
Nuper scripsi Vestrae Reverendissimae Dominationi bis, nolens ulllum eo euntem vacuum litteris dimittere, significando, si quid innovatur. Nihil autem postea audivimus novi. Mirantur, quidnam in causa esse possit, quod cursor ordinarius, qui ex Bario singulis 40 diebus hinc inde mitti solet, non veniat.
De nuptiis serenissimae reginulae Isabellae nil certi possum scribere, cum rex Ioannes continuo per Turcas turbetur. Dominus Fabianus Czema se et servitia sua commendat Vestrae Reverendissimae Dominationi. Dominus Nibschicz fit cotidie difficilior et morosior, solo optimo vino et optimorum sodalium consuetudine reficitur.
Dominus Bohuss, qui aliquando fuit marschalcus reverendissimi domini olim Thomiczki, statuerat abire ab aula. Interim honesto salario vocatus est ad servitium reverendissimi domini episcopi Posnaniensis hidden by binding⌈[nsis]nsis hidden by binding⌉. Sunt aliquot inter primos aulicos, qui statuunt abire. Rerum omnium fit cotidie maior caritas. Stipendia nota sunt.
Nil restat scitu dignum, sed ecce rumor ex Ungaria venit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ aliquot millia Turcarum per regem Ioannem caesa et palatinum Vallachiae per Tartaros occubuisse. Certi mihi nondum quicquam constat.
Vosczkova heri advolavit, seducta forsan misere hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉. Dixit (audivi) reverendissimus dominus Braniczki heri eam nil amplius posse efficere.
Hodie iterum imus venatum, redituri pro festis sancti Stanislai. Postea quicquid erit novi, non omittam scribere.
Commendo me iterum Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae felicissime valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, 15 Septembris 1538.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servus Fabianus Damerau