Letter #1916
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-09-12
received [1538]-10-29 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo clementissimo
Salutem et sui humillimam commendationem. Reverendissime Praesul et avuncule clementissime.
Dominum Ioannem Holstenn, qui ob certa quaedam negotia hic aliquamdiu est commoratus, rogavi, num Reverendissimae Amplitudini Tuae posset abiens aliquot libellos perferre, nam recta hinc ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam se perrecturum aiebat. Recepit. Quibus coemptis compactisque illi scriniis suis includendos tradidi, quo securi ab imbribus forent. Ex quibus integer Lucianus est Latinitate donatus, mihi numquam et aliis plerisque visus integer, Latinus dico, constat 51 grossos, „Zodiacus Vitae”, 14 grossos, quem sibi non esse Reverendissima Amplitudo Tua Wratislaviae interrogata, respondit, „Mores - praeterea - omnium gentium”, 9 grossos, dudum videre voluit Reverendissima Amplitudo Tua. Et hi sunt, quos per coniecturam quodammodo Reverendissimam Amplitudinem Tuam carere. Collegi hos autem, nimirum „Proverbia” Solomonis et „Epistulas” Pauli metrice, 12 grossos, „Apologiam - insuper - indicti concilii adversus Lutheranos”, „Conciones” et alia opuscula Nauseae, 22 grossos, (quae compingere, quod iustam voluminis magnitudinem non repraesentarent, posthabui) ut emerem impulit novitas ipsa, hoc anno ab authoribus et typographis in lucem edita. Misissem Bibliam cum scholiis Lugduni impressam, sed comperi scholia illa Lutheri esse ex Germanico in Latinum translata. Ceterorum vero librorum recens advectorum indicem malui transmittere, quam incertus plura coemendo maius periculum adire.
De aliis Reverendissimae Amplitudini Tuae (quam Christus Iesus incolumem atque floren tem cum sibi carissimis iugiter servet) propediem cum ... Mauritio scripturus copiosius.
Datae Cracoviae, 12 Septemb[ris], anno Domini 1538.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae infimus clientulus Casper Han[now]