Letter #191
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSNaples, 1523-11-10
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Excellentissimo et venerabili domino
Salutem dico.
Tua amicitia, mi Dantisce, mihi neque antiquius neque carius est quicquam. Tibi mihique gratu<l>or ex animo. Tibi, quod multis exanclatis laboribus salvus adveneris, et mihi, quod optimum reduxeris amicum. Sed tu (ita Christus me amet) mecum non amice agis, qui subinde magnificis quibusdam titulis epistularum tuarum desumis initia, quasi vero inanibus his deliramentis dederim aures aut his similia a me tu coneris extorquere. Desine, quaeso, palatinos notare nos, nomine fortasse odioso his, quibuscum feliciter mihi cessit. An tu putas, quia ingenium mihi est non per omnia felix, ideo stupidum sit candore carens? Tu mihi amici aures vellicare videris. Noli, obsecro, colentem te fugere, si nondum officia in te perspecta sunt. Cum rediero, efficiam plenius, cognoscas, satis erit Iustum Ludovicum me esse, etsi summum lubuerit addere, scis tu, cuius in aula muneris functio communis est. Si ea in re praestas, amore in te atque benevolentia vincere non patiar.
Quarta ista est epistula, quam post meam abitionem ad te scripsi, incultiores fortasse quam tam delicati palati gustus patitur. Sed cave, aliter memineris, quam a litteris te, me vero a rationibus esse, atque adeo a laborum libellis. Haec tamen longius quam vel tu cuperes vel ego vellem, calamus ipse protrahit. Deinceps inter eos me annum{c}era, quibuscum familiariter vivere placet has honorum praefationes, qui fucato student eloquio, relinque, nam frustra mecum contendis a me numquam auditurus, quo vel doctior vel melior evadas, novisti enim quam male hic cultus agellus quamque imm{m}aturos producat fructus.
De re Gundeliana successus me male habet, animus meus ita exacerbatus, ut ne verbum quidem addere placet. Sed coram latius. Officia mea in te si fuerint aliqua, crede mihi Iustum tam lubens praestasse, quam accepisse Dantiscum . Vellem, ea mihi facultas esset, ut antequam de actis gratias mihi ageres, novis praevenirem te beneficiis. Quae tamen per absentiam meam tibi desunt, agam, ut ex praesentia olim sarciantur. Res mihi per omnia descripsisti, si penicillo aulicae vitae res nostras demonstras pro novitatibus, quod laborem sumpseris, habeo gratias. Quae mecum sunt, iussi per puerum ex litteris regiis describere, non enim vacabat absolventi infra hoc biduum quinquaginta quattuor epistulas. Tu igitur barbariem meam boni consule, quaeso.
Gaudeo tibi, cum
Tu videris in scheda subsignificare velle aulae de me vel sententiam vel animum. Addis praeterea omen minime infelix, riderem te certe nisi scirem amicum, ut dicis singularissimum. Cum ego, mi Dantisce, fide et integritate
principi
recte servire potero, ex te habes, quanti sim vulgi opinionem facturus. Et quamquam nemo aemulis careat, spero tamen mihi in ea aula esse amicos, de quibus mihi m[agis] est non quantos, sed quam bonos habeam. Neque quantum fuero in aul[a] elevatus, sed quantum in Christo homo debilis ac paulo post moriturus profecerim pergratum mih
<i>
tuum in me est studium, quod et hic me ignorare nolueris. Unum te oro, me fac aliquando certiorem, quae causa sit, cur reverendissimus dominus
Tuus
Postscript:
Adeo male puer descripserat, ut mittere puderet, aliam in rem usus ipse addo brevibus pontificem nondum creatum, quod illi vocant, idque cum privati studii odiique tum esse Mediolanensis belli successus gratia. Quando rationibus spirituales hic vinci, ut decimas ab