Quoniam audio epidimiae malum in ⌊civitate Gedanensi⌋ vires indies sumere, unde plerumque solet in cetera harum terrarum loca se spargere nec est sperandum ante vigentem brumam multo remissius futurum, videtur certe satis magna causa esse, ut a ⌊conventu publico⌋, quem ad ferias divi Michaelis[1] ⌊Grudenti⌋ fieri solemne est, hoc anno abstineatur, quando quidem in his comittiis nulli frequentiores esse ⌊Gedanensibus⌋ solent, a quibus ne lues in ceteros se proferat, a republica est prospicere.
Cum praeterea non sint (quod sciam) negotia tam ardua in his ⌊comitiis⌋ agitanda, quin reici in vernum conventum citra magnum incommodum possint, non dissuaserim ego de supersedendo a conventione ipsa consilium iniri modo, si id Vestrae Reverendissimae Dominationi consultum videretur. Quae si probabit meam sententiam, dignabitur etiam dominorum palatinorum consilium requirere, qui si nobis consentient, restabit s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ regiae maiestatis super hac re voluntatem et auctoritatem petere, saltem ut rem ad ⌊dominorum consiliariorum harum terrarum⌋ vel videlicet praelatorum et palatinorum arbitrium remittat. Dignetur Reverendissima Dominatio Vestra rem latius expendere ac, quae ipsi videbuntur, curare, habitura me suffragatorem. Mihi, cum scirem Reverendissimam Dominationem Vestram ad loca distantiora profecturam esse, visum est referre non parum, ut de his illam tempestive admonerem.
De consecratione mea, cum certi quid statuerit, Reverendissima Dominatio Vestra, faciat, rogo, me de hoc certiorem.
Et felicissime valeat.