Letter #1889
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1538-08-01
received [1538]-08-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni, Varmiensis ecclesiae praesuli, domino meo modis omnibus gratiosissimo clementissimoque
Salutem plurimam dico.
Quantum mihi gaudii, consolationis ac voluptatis pulcherrima illa et elegantissima Tuae Reverendissimae Paternitatis consolatoria epistola attulerit, vix dici queat, Dignissime Praesul, quae profecto ac sincero ac pio corde provecta emanavit. Deo itaque Optimo Maximo habeo gratiam, quod in meis tribulationibus praeter merita mea dignatus est solari me a tanto Domino.
Fateor recte, Amplissime Pater, me pergrave acerbissimumque vulnus accepisse ex carissimae simul atque dulcissimae uxoris meae obitu, quae iam edito partu vix quartam horulae partem inter vicos vivos egit relinquens mihi filiolum eius iussu nomine Ioannem. Sic orbatus sum Dei voluntate, cui nemo resistere vel potest, vel debet, dilectissima consorte mea, fideli adiutrice mea<e>, quae mihi rem omnem domesticam non sine maximo emolumento meo atque meorum usque diligenter administravit, deferens me in extremis curis ac animi perturbationibus, quare modo inter assiduos fletus ploratus et eiulatus ago sumens quottidie panem meum cum lacrimis, nec mihi temperare possum. Nam universa prope civitas obitum eius deploravit, quod mihi visu erat difficillimum.
Iubet quidem Reverendissima Paternitas Tua, tristitiae meae modum ponam et recipiam consolationem a Deo, qui omnis consolationis dominus est, cum doloribus et animi mei angustiis atque cruciatibus malam hanc fortunam in meliorem transponere partem nullo pacto queam, immo subinde nequiorem magisque acerbiorem reddere. Audiam itaque Tuae Reverendissimae Paternitatis consolationis iussum, quantum in me fuerit, felix autem superque beatus, qui id facere potest, scribere quidem possumus, loqui atque suggerrere aliis, at praestare difficillime. Deo ob id vicem hanc meam relinquam atque committam oportet, cuius crucem patienti ut animo feram, necessum est, Tuae Reverendissimae Paternitati tuae gratias habens et eas quidem immortalis, qui me satis superque humanissimis litteris tuis solatus es. Det tibi Dominus rursus perpetuam mercedem pro tam pio et Christianissimo hortatu tuo.
Ceterum nihil est inter reliqua mala, quod me adeo et molestat, et movet, quod pueri mei et quidem parvuli octo numero ind<i>es matrem satis ac super deploratam indies vocant, quam arbitrantur provectam esse brevique reversuram sperantes et. Filia mea Barbara, illa natu senior, a continuo clamoso fletu contineri nequit, sed frustra quidem.
Vale, Praesul Indulgentissime, et me meosque Tuae Reverendissimae Paternitati commendatum habe.
Turni, ex aedibus meis, prima Augusti, anno a Christo nato 1538.
Tuae Reverendissimae Paternitatis cliens Hieronymus Aurimontanus, artium et medicinae doctor