Letter #1876
Piotr GAMRAT to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1538-07-20
received [1538]-07-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino amico carissimo et honorando
Reverendissime mi Domine, amice carissime ac honorande.
Salutem et mei commendationem.
Proficiscente ad Vestram Reverendissimam Dominationem et eius ecclesiam Varmiensem domino doctore Hosio, mihi addicto et tamquam fratre carissimo, commisi illi diligenter, ut meo nomine Vestram Reverendissimam Dominationem viserat et salutaret, cui optimam valetudinem ac felicissima semper omnia a Domino Deo ex corde precor et opto. Quem quidem dominum doctorem non dubito gratum futurum Vestrae Reverendissimae Dominationi cum ob eius singularem doctrinam et mores suavissimos, tum etiam vestram olim communem a teneris annis in fovendis bonis litteris familiaritatem et consensum. Quia vero intellexi quendam esse morem in eadem ecclesia Varmiensi, cuius est canonicuns idem dominus doctor, quod initio omnis canonicus debeat aliquanto tempore apud ipsam ecclesiam praesens manere, plurimum rogo Reverendissimam Dominationem Vestram efficere velit sua auctoritate apud capitulum suum, ut hunc dominum doctorem ab hac lege et mansione diuturna missum faceret atque ei indulgeat mea causa, ut ipse in hoc meo procinctu ad sedem Cracoviensem tempestive ad me rediret et mecum una proficiscatur. Cuius consuetudine, qua utor libenter, ut me Vestra Reverendissima Dominatio interim destitui non patiatur, iterum illam rogo. Quod vicissim Vestrae Reverendissimae Dominationi et eidem capitulo suo meis officiis, si quando usus fuerit, referre curabo.
Me Vestrae Reverendissimae Dominationis fraterno amori ex corde commendo illamque sanam et felicissimam esse semper cupio.
Ex arce Poltowiensi, die XX Julii anno M-o D-o XXXVIII-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequens frater episcopus Plocensis et electus Cracoviensis subscripsit