Letter #1866
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS & Janusz LATALSKICracow (Kraków), 1538-06-12
received [1538]-06-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri Ioanni episcopo Varmiensi et Magnifico Ianussio Latalski palatino Posnaniensi, apud serenissimum Romanorum, Hungariae et Bohemiae regem oratoribus et consiliariis nostris, sincere dilectis
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae totiusque Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater et Magnifice, sincere nobis dilecti.
Cum scribi inter alia iuberemus in ea, quam Strenuitatibus Vestris misimus instructione, si ita visum esset serenissimo domino Romanorum regi facturum esse serenissimum filium nostrum, ut in honorem maiestatis illius pro serenissima sponsa Wratislaviam ipse proficisceretur, non eramus nos quidem obliti ea, quae in contractu scripta fuerunt antea de sponsa huc adducenda. Sed quoniam minorem supmtum in profectionem istam, quam in nuptias serenissimum filium nostrum facturum nobis erat persuasum, idcirco in articulis hoc quoque ponendum putamus, non ita tamen, ut in eo perstare Strenuitates Vestras vellemus, sed hactenus modo id conari, quatenus volente vel lubente potius serenissimo Romanorum regem effici possit. Quare per nos licet, ut Strenuitates Vestrae levi brachio rem hanc agant neque magnopere contendant.
Ceterum quod scribunt Strenuitates Vestrae olfecisse se nonnihil per nuntios serenissimam sponsam verbis de praesenti matrimonium contracturam, quod omnino praesens istic affutura non sit, nos non videmus, cur illi negari debeat, quod licere nobis volumus. Quam ob rem facile patiemur, modo qui sunt serenissimae sponsae nomine acturi, plenum et sufficiens mandatum proferant, ut certo constare queat quaecumque facta fuerint per legatos eius, ea summa cum voluntate eius fieri ac inter articulos alios hunc quoque scribi meminimus, ut in eam curam et cogitationem Strenuitates Vestrae incumberent, quo inter vicinas istas provincias perpetua pax, concordia et amicitia stabiliri et confirmari possit.
Qua de re Strenuitatibus Vestris iterum mandata damus, ut illis tanto sit curae maiori atque ut qua ratione tractanda sit ea res, certius possint cognoscere, mittimus illis quaedam de hac ipsa causa scripta in comitiis Wratislaviensibus, ex quibus qua via sit negotium aggrediendum, facilius intelligent.
Abbas Mogilnensis vendidit quandam villam, quam in Slesia inutilem sibi habuit, civibus Bitomiensibus. His nos litteras ad serenissimum dominum Romanorum regem in commendationem eius illorum emptionis dedimus. Si ad Vestras Strenuitates venient, adiuvabunt illos in iis nomine nostro, quae honesta videbuntur.
Facient autem nos strictim breviterque Strenuitates Vestrae certiores per cubicularium hunc nostrum, si quid actum iam per illas fuerit. Fussius autem et subtilius nobis omnia narrabunt, ubi rebus, ut speramus et optamus, ex sententia nostra confectis ad nos incolumes erunt reversae. Id quod Strenuitatibus Vestris ex animo precamur.
Datae Cracoviae, die XII Iunii anno Domini MDXXXVIII-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium
Sigismundus rex subscripsit