Letter #1857
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-24
received [1538]-06-03 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mitto iterum in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae diplomata sanctissimi domini nostri, quibus mihi de canonicatu Varmie[nsi] provisum est. Ac quemadmodum antea sum obtestatus Reverendissimam Dominationem Vestram, ita nunc quoque obtestor, ne me ideo indignum putet, qui canonicatu isto potiar atque unus efficiar de sacellanis Reverendissimae Dominationis Vestrae, quod ad bene de illa merendum non tam facultate paratus, quam voluntate promptus fui. Mihi certe summum studium numquam defuit, omni obsequio servituteque mea gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae ut demereri possem. Si non est eius rei data occasio, quaeso atque obtestor Reverendissimam Dominationem Vestram, ut voluntatem vel cupiditatem meam aequi bonique faciat ac perinde existimet, atque [si] ad rem esset collata. Quod hactenus est neglectum, id sarciri adhuc poterit. Quic[quid] oneris imponere mihi dignabitur Reverendissima Dominatio Vestr[a], suscipiam animo lubenti atque alacri et quidem in beneficii loco. Plura scribere n[on] vacat aliis scribendi occupationibus praep[edito].
Etiam atque etiam me commendo favori, gratiae patrocinioque Reverendissimae Dominationis Vestrae. Deum precor, ut illam quam longisssimo tempore incolumem et felicem conservet.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus addictissimus