Letter #1857
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-24
received [1538]-06-03 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mitto iterum in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae diplomata sanctissimi domini nostri, quibus mihi de canonicatu Varmiensi paper damaged⌈[nsi]nsi paper damaged⌉ provisum est. Ac quemadmodum antea sum obtestatus Reverendissimam Dominationem Vestram, ita nunc quoque obtestor, ne me ideo indignum putet, qui canonicatu isto potiar atque unus efficiar de sacellanis Reverendissimae Dominationis Vestrae, quod ad bene de illa merendum non tam facultate paratus, quam voluntate promptus fui. Mihi certe summum studium numquam defuit, omni studio obsequio servituteque mea gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae ut demereri posse written over u⌈uee written over u⌉m. Si non est eius rei data occasio, quaeso atque obtestor Reverendissimam Dominationem Vestram, ut voluntatem vel cupiditatem meam aequi bonique faciat ac perinde existimet, atque si paper damaged⌈[si]si paper damaged⌉ ad rem esset collata. Quod hactenus est neglectum, id sarciri adhuc poterit. Quicquid paper damaged⌈[quid]quid paper damaged⌉ oneris imponere mihi dignabitur Reverendissima Dominatio Vestra paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉, suscipiam animo lubenti atque alacri et quidem in beneficii loco. Plura scribere non paper damaged⌈[on]on paper damaged⌉ vacat aliis scribendi occupationibus praepedito paper damaged⌈[edito]edito paper damaged⌉.
Etiam atque etiam me commendo favori, gratiae patrocinioque Reverendissimae Dominationis Vestrae. Deum precor, ut illam quam longisssimo tempore incolumem et felicem conservet.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus addictissimus