Letter #1855
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-05-21
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christro Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae {Lithuaniae}, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Quem anulum, quoniam, viciatus cum esset, eum refici opportebat, Paternitati Vestrae nudius tertius non miseramus, eum reddet illi hic cubicularius noster, serenissimi filii nostri nomine sponsae suae perferendum. Sed cum nomine serenissimi filii ad serenissimum Romanorum regem litterae scriptae sunt fidei, quibus ab eius maiestate postulat, ut Paternitem Vestram quaedam dicentem benigne audiat. Mandata in hoc alia non erunt, quam ut eius maiestatem serenissimi filii nostri nomine salutet, studium illius et amorem deferat ac alia id genus narret, quibus amor et amicitia conciliari solent.
Sed et serenissima coniunx nostra dat nonnihil negotii de piscina Wrobloviensi, quam in finibus Slesiae tenet. Quid tamen confici sibi velit ex his, quae cum praesentibus annotata mittimus, Paternitas Vestra cognoscet. Itaque negotium hoc prope confectum Paternitas Vestra absolvendum curabit, pro gratia nostra et officio suo factura. Quam bene valere optamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XXI-a mensis Maii anno Domini M D XXXVIII-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium
Sigismundus rex subscripsit