Non ignorat Tua Paternitas negotium de matrimonio inter serenissimum ⌊filium⌋ nostrum et serenissimi ⌊regis Romanorum⌋ ⌊filiam⌋ ante aliquot annos incoeptum hactenus confectum non esse. Nescimus autem, qua fatorum inclementia acciderit, ut reverendissimus primum dominus olim ⌊Andreas Cricius⌋ archiepiscopus Gneznensis ad conficiendum id per nos designatus e vivis excesserit. Eam deinde provinciam reverendo domino ⌊Joanni Choieniski⌋ episcopo Cracoviensi, cancellario regni nostri, delegaverimus. Verum et ⌊illum⌋ nuperrime fata nobis eripuerint, priusque oblatam provinciam obire potuisset. Sed et reverendus dominus ⌊electus Cuiaviensis⌋, qui tandem provinciam eandem ab ⌊illis duobus⌋ relictam fatis ita exigentibus prosequuturus fuerat, dum huc venisset et funus domini ⌊episcopi Cracoviensi⌋ curaret, in gravem ipse incidit infirmitatem, ut nequaquam votis nostris in praesentia satisfacere negotioque obeundo per valetudinem idoneus esse possit. Quod cum ita se habeat ratioque temporis exigat, ut non amplius id differre nobis sit integrum, ad Tuam Paternitatem id negotii referendum illamque ad serenissimum ⌊regem Romanorum⌋ oratorem nostrum designandum censuimus, persuasum de illa habentes, quod et profectionem istam, et negotii de matrimonio tractationem alacriter est susceptura et cum dignitate nostra pro sua in rebus gerendis experientia et dexteritate confectura.
Quare hortamur Paternitatem Tuam eidem mandantes, ut iam ad eam profectionem cum eo apparatu et splendore se parare velit, quemadmodum et nostrae dignitatis ratio, et eius quoque condicio requirit. Cuius expeditioni et viatico nos prospectum esse volentes iussimus illi dari per generosum ⌊Stanislaum Kostka⌋ thesaurarium nostrum ⌊terrarum Prussiae⌋ mille florenos in moneta et quinque stamina boni panni Lundensis, ad quem ea de re litteras scriptas praesentibus Paternitati Vestrae alligavimus.
Iam vero misimus ad serenissimum ⌊regem Romanorum⌋ ab eius maiestate postulantes, ut nobis significaret, ad quem locum et diem legatos nostros mitti ad se vellet. Quem, uti ipsamet Tua Paternitas novit, non segni in ea re voluntate et desiderio esse scimus, non longum temporis intervallum ei negotio conficiendo interiecturum arbitramur.
Itaque quam primum cubicularius noster redierit, certiorem Paternitatem Tuam de profectione ipsa reddemus et vel per hunc ipsum cubicularium, vel celerius etiam per alium instructionem de rebus omnibus, quae et qua ratione tractandae erunt, illi mittemus. Sed interea tamen temporis ita illam curare et adornare profectionem suam cupimus, ut ad primam quamque significationem nostram non imparata inveniri omnino possit. Quam operam uberi gratia nostra regia Paternitati Tuae referemus.
Bene valeat Paternitas Tua.