Letter #1833
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1538-02-07
received [1538]-02-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendissimo] in Christo Patri, domino [Ioa]nni Dantisco episcopo [Va]rmiensi, sincere nobis dilecto etc.
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis litterae Paternitatis V[estrae], ex quibus plane intelleximus coniugem serenissimi Angliae regis filio genito vita functam esse, quae quoniam coronata non fuerit, filium a regnicolis pro herede non haberi, multa denique dissidia in illo regno esse. Pergratum id nobis est, quod Paternitas Vestra nobis perscripserit. Cupimus, ut occulte exploret, quid demum illic erit, si filius ille heres deputabitur, ut est mutabile vulgus; sin minus, tum demum negotium nostrum attemperare sciremus, interea temporis exspectabimus remque, quo sese inclinaverit, spectabimus. Et Paternitas Vestra, quicquid illic actum fuerit, faciat, ut sciamus.
Bene valeat.
Datae Petrcouiae, die 7 mensis Februarii 1538.
Ad mandatum serenissimae maiestatis reginalis proprium