Letter #1832
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1538-02-06
received [1538]-02-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi et postulato Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Queritur venerabilis Paulus Plotowski praepositus et canonicus ecclesiae vestrae Varmiensis actionem sibi intendi verbo per Quirinum Galler, re vero ipsa per quosdam ex capitulo Varmiensi seque de sacerdotiis, quae tanto tempore quietus possedit, in dubium vocari. Summis itaque precibus a nobis contendit, ut sibi praesidio essemus, ne per homines istos controversos omnibus prope fortunis suis nullo suo merito evertatur. Quare hortamur Paternitatem Tuam, ut pro officio suo admonitos suos velit, ut technis istiusmodi supersedeant atque benevolentiae quoque Christianaeque caritatis, non sola litium iura perdiscant. Nam si perrexerint neque per Paternitatem Tuam de pravo suo more deduci poterint, quicumque tandem ii fuerint, nos eorum tantam petulantiam pro potestate nostra regia curabimus coercendam. Bene valeat paternitas tua.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Piotrcouiae, VI-a Februarii anno Domini M-o D-o XXXVIII-o, regni nostri anno XXXII-o.
Ad mandatum proprium regiae maiestatis