Letter #1822
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1537-12-20
received [1538]-01-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Varmiensi episcopo, domino meo gratiosissimo
Salutem plurimam dico.
Mitto Reverendissimae Paternitati Tuae quattuor ac viginti faces iussu Amplitudinis Tuae coemptas. Emi enim virides XII pro XV grossis quamlibet seorsum, glaucas vero singulas pro grossis septem. Alias nihil habeo, quod Reverendissimae Paternitati Tuae scribam, nisi quod me meosque Amplitudini Tuae commendo. Valeat Dominatio Tua aristocratice in longa saecula felix.
Datae Turuniae, XX Decembris 1537.
Tuae Reverendissimae Paternitatis cliens Hieronymus Aurimontanus