⌊Ioannes etc. Dei gratia episcopus Culmensis⌋, administrator Pomesaniensis et ad episcopatum Varmiensem postulatus, Eximio Domino ⌊Alphonso Poli⌋ sacrae theologiae magistro salutem plurimam dicit.
Facis tu quidem amice, quod tantopere nobis eruditum dominum ⌊Iacobum Gracianum⌋ cum ⌊eius sponsa⌋ commendas. Maxime autem ex Christiana pietate fecisti, quod ⌊⌋, quod utrisque faustum felixque esse precamur. Non potuit tamen nobis ab omni placere parte, quod nostra ea in re sententia non expectata conclusum sit. Utcumque tamen res , vel etiam fortuito, habuerit, cf. Adagia 1526 No. 1272 Quod factum est, infectum fieri non potest ⌊quae facta sunt, rescindere neque si possemus, cum sic Deo volente acciderit, vellemus, neque si vellemus, possemuscf. Adagia 1526 No. 1272 Quod factum est, infectum fieri non potest ⌋. In eo itaque eventu, postquam legitime consumatum fuerit, ⌊Gracianus⌋ noster, quantum in nobis est, suo tempore favoris in se nostri propensionem sentiet. Ceterum de stipendio quod scribis, quid nobis sit visum ex ipso ⌊Graciano⌋ cognosces. Bene vale.