⌊⌋ hinc unacum decreto postulationis, quod ex ⌊conventu nostro Graudnicensi⌋ ad Dominationem Vestram prima die Octobris praeteriti misi, ea, quae tum meis, tum etiam ⌊reverendissimi domini electi Culmensis⌋ rebus oportuna ac necessaria esse cognoscebam; quae iam haud dubie puto Dominationem Vestram accepisse. In praesentia item eiusdem postulationis duplicatas, ut vocant, mitto cum instrumento quod
habere voluit Dominatio Vestra addito, et eo, quod ad resignationem canonicatus et praebendae meae Varmiensis in personam nobilis ⌊Fabiani a Damarau⌋ pertinet. Sunt et litterae regiae ad ⌊pontificem⌋, et ad ⌊cardinalem Regni protectorem⌋ duplicatae, eiusdem tenoris, quo fuerunt priores. Praeterea et aliae regiae sunt litterae ad ⌊sanctissimum dominum nostrum⌋ in copia earundem involutae de taxarum moderatione[1], maxime in ea, quae contingit ecclesiam Culmensem, de
qua prioribus meis litteris Dominationi Vestrae scripsi. Dedi etiam et ego alteras eadem in re ad ⌊reverendissimum dominum cardinalem Regni protectorem⌋, involutas similiter in earundem exemplo, ex quo quid et quomodo ad obtinendam taxae Culmensis moderationem Dominationi Vestrae agendum erit, edocebitur. Indignissimum quippe et omni aequitati esset contrarium, quod ⌊dominus electus⌋ ad veteris integrae taxae solutionem cogi deberet, cum, ut ingenue fateor et testor, episcopatus Culmensis, cui iam in septimum annum praefui, de paratis pecuniariis censibus septingentorum ducatorum valorem ex omnibus reditibus non habeat. Nihilominus istiusmodi summa a me fuit iniquissimis modis extorta contra ⌊Florentinos⌋, in quos ⌊tunc pontifex⌋ saeviebat[2]. Cum autem iam bellum hoc unacum suis auctoribus extinctum est, non puto, quod ⌊dominus electus⌋ ad eam impensam faciendam, quam ego feci, cogetur et hoc integritate et prudentia Dominationis Vestrae, cui uterque summe confidimus. De mea expeditione habebit in litteris ⌊domini electi⌋ indicem, quibus modis et quantum tempore ⌊reverendissimi olim Fabiani episcopi Varmiensis⌋ expositum sit, qui ratione electionis obtinuit confirmationem. Summa fuit, si recte memini, 750 ducatorum. Minus, ut arbitror, ratione postulationis deberet impendi, quod item dexteritati Dominationis Vestrae committo. Quicquid erit pro mea et ⌊domini electi⌋ expeditione pendendum et solvendum, Dominatio Vestra accipiet a ⌊Fuggaris⌋, qui hoc in se a nobis onus susceperunt. Dabunt praeterea et Dominationi Vestrae meo nomine triginta, et ex parte ⌊domini electi⌋ viginti in auro ducatos, quos non pro labore, qui longe plura merebitur, sed pro quadam animorum nostrorum dumtaxat gratitudine Dominatio Vestra accipiet, quemadmodum de iis et aliis omnibus fusius ⌊dominus electus⌋ Dominationi Vestrae scribit etc.
Quod vero litterae meae aliquot diebus sint recentiores quam ⌊domini electi⌋, causa fuit cogendi auri et tractatus cum ⌊Fuggaris⌋, qui se nobis satis faciles praebuerunt, quod, non dubito, Dominationi Vestrae etiam praestabunt.
Cum Dominatio Vestra bullas omnes pro ⌊domino electo⌋ habuerit, eam, quae ⌊serenissimo regi nostro Poloniae⌋ inscripta erit, Dominatio Vestra seorsum committet ⌊Fuggaris⌋, ut ⌊Cracoviam⌋ ad manus factoris ⌊eorum⌋ ⌊Georgii Hegel⌋ cum primis mittatur, qui illam regi reddet, illiusque vigore a ⌊rege⌋ litteras ad diocesanos Culmenses ecclesiaeque subditos, ut mos et usus est, pro oboedientia accipiet, quibus tum primum ⌊dominus electus⌋ episcopatus sui capiet possessionem. Aget itaque Dominatio Vestra expeditis omnibus cum ⌊Fuggaris⌋, ut nostris impensis per bancum, ut vocant, omnem nostram expeditionem
ad eundem ⌊Georgium Hegel⌋ ⌊Cracoviam⌋ mittant, a quo illam et tuto et cito sumus habituri.
Operam et diligentiam Dominationis Vestrae in mittendo huc brevi apostolico, quo mihi admittitur administratio, impense probamus: hoc quidem ipsa oportunitate venit oportunius. Misitque ad me ⌊dominus electus⌋ litteras Dominationis Vestrae ⌊Romae⌋ XXIII Septembris datas, quae mihi apprime erant gratae, cum ob nova illa, quae
certo ad nos Dominatio Vestra de rebus ⌊caesaris⌋, ⌊Turcarum⌋ et ⌊Venetorum⌋ perscripsit, tum quod singularem Dominationis Vestrae in me benevolentiam spirabant. Respondissetque Dominationi Vestrae ⌊dominus electus⌋, verum putabat me cum iis iam nuntium ⌊Cracoviam⌋ ablegasse, unde istae ad vos perferentur. Fecitque sibi me Dominatio Vestra ob huius brevis tam maturam et commodam missionem devinctum plurimum, quumque iam hoc diligentiae suae immo et benevolentiae in me specimen ediderit, quod reliquum est, non minore propensione et cura absolvet.
De instrumento resignationis Dominationi Vestrae quid faciendum sit, non est, ut edoceatur necesse, si quid tamen erit, quod Dominationem Vestram in eo scire oporteat, ⌊frater meus Bernardus⌋, quem cum iis ⌊Cracoviam⌋ misi, Dominationi Vestrae scribet. Alia in praesentia non restant, quam quod Dominationem Vestram, quae monitore non eget, rogo, ut fidei et integritati suae res nostras commissas
commendatas habeat. ⌊Dominum electum⌋ et me Dominatio Vestra numquam experietur ingratos. Quam felicissime valere cupio.
[1 ] Fees for church benefices – annates – were introduced in 1316 by Pope John XXII. The beneficiary’s formal pledge to pay the annates was the necessary condition of
receiving a provision bulla for the new office. Starting from the Council of Constance (1414-1418), annates from
higher-ranking benefices were to be paid in two annual installments at the Apostolic Camera in Rome. The amount of annates was specified for every benefice, though information was also gathered about the actual situation of each beneficiary and analyzed at the consistory during which the provision was to be settled, and this is doubtless where Dantiscus saw a chance for reducing the fee (cf. Dudziak; further references there). Applications for a reduction to the fee seem to have been widespread at the time, as shown, for example, by the Polish episcopate’s letters to the pope in 1537 (cf. VMPL, No. DLXXX, DLXXXI, p. 520-523). See also letters of Dantiscus
⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋, ⌊⌋
[2 ] After Emperor Charles V took and plundered Rome in 1527 the people of Florence ousted the Medicis from power in their city, but on the basis of the treaty of June 29,1529 the emeror pledged to help the Medicis regain power. In the autumn of 1529 Pope Clement VII began a siege of Florence with the help of an army composed mainly of Spaniards under the command of the prince of Orange. The siege lasted 10 months and ended on August 10, 1530 with the city’s capitulation on the terms offered by the emperor and the pope. Power in the ruined and deserted Florence was taken by Alessandro de Medici (cf. Hibbert,p. 241-243). These events coincided with Dantiscus’ appointment to the office of Chełmno bishop. Dantiscus’ predecessor Jan Konopacki died on April 23,1530, Dantiscus received the papal preconization on August 3, 1530. His ordination (September 14, 1533) was delayed for more than three years because of the diplomatic mission he was on at the time