Letter #1772
[Ioannes DANTISCUS] to [Paweł DUNIN-WOLSKI?]Löbau (Lubawa), 1537-11-16
English register: Dantiscus thanks Wolski for his intercession to date at the royal court and asks him for his continued assistance. Wolski will learn the details from Dantiscus’ brother, who is delivering the present letter.
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, amice carissime et honorandissime. Salutem et omnis felicitatis Magnificentiae Vestrae precor accessum.
Cum iam Magnificentia Vestra praeter meum meritum, perquam amice rebus meis favere, easque apud serenissimam maiestatem regiam sua benevolentia prosequi promovereque coeperit, n[o]n parum mihi crevit fiduciae, quin et hoc, quod reliquum est, ut tandem semel ex hac molestia, qua et Magnificentiae Vestrae molestus esse cogor, absolv[ar], non gravate praestabit. Iniunxi igitur huic fratri meo, ut in iis, quae adhuc a serenissima maiestate regia mihi sunt impetranda, opem Magnificentiae Vestrae imploret, cui ut fidem habeat adminiculumque suum solita propensione accommodet, impense oro. Quod aliquando, cum ex iis negotiis quietem nactus fuero, omni gratitudine referre ac compensare studebo Magnificentiae Vestrae. Quam prosperrime multa aetatis diuturnitate cumulatam valere ex animo cupio.
Ex castro meo Lubaviensi, XVI Novembris 1537.