Letter #1767
[Ioannes DANTISCUS] to [Ioannes TRESLER]Löbau (Lubawa), 1537-11-15
English register: Dantiscus is replying to Tresler’s letter. He is sorry that because of urgent correspondence with the royal court, he cannot send an equally erudite letter in reply. He assures Tresler of his friendship and thanks him for the medical help Tresler gave to his chancellor (Baltazar of Lublin).
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eximie Domine Doctor, Amice carissime. Salutem et felicitatem.
Non potui committere, cum iste meus a me abiret nuntius, quin tuis eruditis litteris, si non copia, quam multa ad aulam nostram scriptio in praesentia praeripit, saltem amico tibi animo responderem, quo et gratias tibi habeo, quod opera opeque tua cancellario meo adfueris. Ceterum, quod de veteri nostra et mutua benevolentia scribis, hanc apud me adeo sartam tectam atque integram esse scias, quod addi possit nihil. Hancque tibi in omnibus, ubi tibi commodare et ornamento esse possim, utendam do et trado. Ben[e] vale.
Lubaviae, XV Novembris anno 1537