Letter #1765
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-11-06
received [1537]-11-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Warmiensi ac administratori Pomesaniensi, domino nostro colendissimo et gratioso
Reverentiae et observantiae debitae exhibitione praemissa
Reverrendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Hodie nobis medio reverendissimi domini electi Culmensis et custodis Warmiensis redditae sunt his adiunctae litterae brevis sanctissimi domini nostris papae, quae nobis fuerunt profecto iucundissimae. Congratulamur ob id Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod liceat eidem, non expectata confirmatione postulationis, possessionem bonorum ecclesiae apprehendere rogantes eandem, ut reiecta mora se ad profectionem in Heilsberg accingere nosque quamprimum de profectionis suae tempore et instituto certiores reddere dignetur, ut eo nuntios nostros mature ablegare et Reverendissimam Dominationem Vestram excipere curemus.
Alia, sia quae erunt per eosdem nuntios nostros intimare curabimus Reverendissimae Dominationi Vestrae, cui ex animo omnem prosperitatem et felicitatem precamur, nosque interea humiliter commendamus.
Ex Frawenburg, VI Novembris MDXXXVII
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimi praelati, canonici et capitulum Warmiense