Letter #1763
Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), [1537]-11-03
received [1537]-11-06 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi ac postulato Warmiensi etc., domino suo gratiosissimo
Salutem dico.
Attulit nuper ad me, Reverendissime Praesul, cancellarius Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus me Reverendissima Dominatio Vestra hortatur, ut pro vetere benevolentia eidem studio et opera mea adesse velim. Idque, ut debeo, summa fide et studio pro viribus facere conatus sum, quod tamen ex ipso Reverendissimae Dominationis Vestrae malo intelligere.
Ceterum vix credi potest, quantum me affecerint haec verba (pro vetere nostra benevolentia), coegerunt enim me repetere memoriam anteacti temporis et quodam modo praeteritae vitae rationem recensere. Quae, si cum praesenti vitae instituto (tametsi minime molesto) conferatur, longissimo dissidet intervallo, ut olim vixisse. Nunc autem, veluti Endimionis somno opressus, mihi stertere potius videor, quam vivere. Attamen, si fata me in conservandis amicis voluissent esse superinscribed⌈esseesse superinscribed⌉ feliciorem, longe minori taedio haec vitae fabula, vel somnium potius, perageretur. Alios mihi amicos insperata mors surripit, quosdam locorum distantia procul abigit, nonnullos mihi furatur malevolorum calumnia, alii alio casu nescio quo evanescunt, ut tandem mihipsi displiceam genioque meo parum propitio iratus Timonem quemdam aut Diogenem imitandum esse censeam.
Hinc fit, quod in litteris scribendis vel in simili officii genere non modo morosus(?) segnior, verum etiam morosus, Timonis more, evaserim, existimans esse parum esse philosophicum hoc genere assentationis potius quam officii cum viris contendere. Sed de his nugis satis.
De auctis fortunis et dignitate Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo gratulor. Deus Optimus Maximus una cum fortunis sua nos superinscribed⌈nos nos superinscribed⌉quoque gratia locupletiores efficiat.
Commisi pridem magistro Iacobo Barthenio, ut hoc officium meo nomine Reverendissimae Dominationi Vestrae praestaret, sed existimo meo fato accidisse, quod ab eo in proxima conventione praetermissum fuerit.
Reverendissimam Dominationem Vestram feliciss<ime> valere cupio optoque, ut me sua gratia prosequi non aspernatur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Gdani, tertia Novembris.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Ioannes Tressler hidden by binding⌈[ler]ler hidden by binding⌉