Amicissimas et dulcore veteris inter nos consuetudinis uberes ⌊⌋ Dominationis Vestrae ⌊regius is cubicularius⌋ reddidit,
quibus sibi temperare non potuit, quin modestiam suam illam iam pridem abunde mihi cognitam clarius declararet, multis se excusans, quod superiori die ratione ecclesiae in ⌊Goląbia⌋[1] nihil ad me scripserit. Idipsum certe necessarium fuit minime, cum vera amicitia non in multa aut crebra scriptione, sed in animorum coniunctione consistat, qua inter nos continuo augmento crescens tot annis adeo a me habetur firma, quod nullis litterarum egeat adminiculis. Ceterum quod attinet ecclesiam illam, de qua non gravate Dominationi Vestrae cessi, sic
inter me et ⌊dominum Bohus⌋ habet negotium, quod contractus noster pro festo Penthecosten futuro[2] expirav<er>it or expirabit⌈expirav<er>itexpirav<er>it or expirabit⌉, quo tempore mihi centum aureos Hung(aricales) solvere debebit et cedere ex omnibus, relictis pecoribus et omnibus, quae in domo et curia plebanali invenit. Quarum rerum inventarium quo devenerit, nescio: quaesitum quidem a me diligenter inter tot chartas et schedas inveniri non potuit. Dabitur tamen adhuc a me opera, et quicquid repertum fuerit, per nuntium meum, qui intra biduum aut triduum hunc ⌊cubicularium⌋ sequetur, mittam.
Post contractus cum ⌊domino Bohus⌋ cessionem feci per ⌊dominum Nibssicz⌋ inductus alium cum generoso domino ⌊gladifero Cracoviensi⌋[3], cui nullum tempus est insertum. Hunc, si Dominatio Vestra, quod non consulo, servare voluerit, suo utatur arbitrio.
Pro iure amicitiae nostrae et pro ea confisione, quam in Dominationem Vestram habeo, hoc negotiolum Dominationi Vestrae credere et committere statui: Canonicatum meum Varmiensem promisi me domino ⌊Fabiano Voyanowski⌋ reservaturum, qui illum non solum in meis, verum et in ⌊regiae⌋ ⌊reginalisque maiestatis⌋ servitiis, in quibus adhuc non sine vitae discrimine, ut nuper ex ⌊Genua⌋ mihi scripsit, versatur, optime meruit. Velimque, ut ⌊ipsum Fabianum⌋, ob multas causas ⌊iis terris⌋ et ⌊Regno⌋ non inutiles, apud ecclesiam Varmiensem habere possem. Sed ⌊reverendissimus dominus Cracoviensis⌋, quod pro innumeris in me collatis beneficiis nihil non apud me potest, canonicatum hunc meum resignari a me vult ⌊domino doctori Hosio⌋, qui alias ad ecclesiam Varmiensem habet nominationem. Quod ego nullis modis ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ vel debeo, vel possum negare, sumque illi per nuntium meum resignationem missurus. Quod ne ⌊reginalis maiestas⌋, cum rescierit, ferret aegrius, cui prius scripsi eum canonicatum ⌊Fabiano⌋ me reservaturum, summopere rogo habita commoditate rem, ut est, ⌊eius maiestati⌋, ne mihi fraudi et apud ⌊reverendissimum dominum Cracoviensem⌋ sit nocumento, quantum potest secretius Dominatio Vestra referat, rogetque, ut ⌊servitoris sui Fabiani⌋, qui iam tot annis et apud me et iam sine me in servitiis ⌊maiestatis eius⌋ fidelem et diligentissimum se praestitit, dignam habere velit rationem, atque efficere in ⌊urbe⌋, ut, cum iam per postulationem, quae iam facta est,
BCz, 244, p. 220
ad ecclesiam Varmiensem translatus fuero, quod canonicatus iste ⌊Fabiano⌋ et nulli alteri cedat. Est enim ex non vulgaribus ⌊nostrae Prussiae⌋ nobilibus, experientiae literarumque habet satis, et in aula regia regiisque et reginalibus servitiis crevit. Quod si se casus, ut mortales sumus omnes, offeret, no(n)ne hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ satius esset, quod ⌊regia⌋ et ⌊reginalis maiestas⌋ unum suorum hic quam alium incognitum rerumque nostrarum aulicarum expertem haberet, qui in episcopi alic(ui)us locum succederet? Haec si plane et bene confidenter Dominationi Vestrae scripsi, ut ea suo tempore principibus nostris suggerere posset, ea tamen lege amicitiaeque nostrae fiducia, ne mihi apud ⌊reverendissimum dominum Cracoviensem⌋, quem ego summo studio accuratissime observo, incommodarent.
cf. Pl. Ps. 651; Pl. Mer. 478; Pl. Cist. 548; Pl. Aul. 782; Ter. An. 349 rem tenes ⌊Rem Dominatio Vestra tenetcf. Pl. Ps. 651; Pl. Mer. 478; Pl. Cist. 548; Pl. Aul. 782; Ter. An. 349 rem tenes ⌋ etc.
Per nuntium meum, qui ⌊hunc cubicularium⌋ subsequetur, ⌊serenissimae reginali maiestati⌋ scribam quidem, verum huius negotii mentionem facere non audebo. Igitur quaeso, Dominatio Vestra sic ista moderetur, ne quid ex eo in me odii subnascatur aut suspicionis, et quemadmodum in prudentiam et dexteritatem Dominationis Vestrae confido. Quam diutissime sospitem
felicemque esse summopere cupio.