Letter #1725
[Ioannes DANTISCUS] to [Paweł DUNIN-WOLSKI]Löbau (Lubawa), 1537-09-25
English register: Dantiscus is replying to Wolski’s letter. He thanks him for his support at the royal court, which was very helpful for Dantiscus in obtaining the Warmia bishopric.
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, Amice carissime et honorandissime. Salutem et omnis felicitatis accessum.
Ex litteris Magnificentiae Vestrae, quas regius iste cubicularius mihi reddidit, singularem in me benevolentiam et ad commodandum rebus meis Magnificentiae Vestrae propensionem clare intellexi. Quam etiam ipse effectus in novissima venerabilis capituli Varmiensis electione comprobavit, unde ex Dei immensa misericordia per serenissimae maiestatis regiae assensum et gratiam in episcopum Varmiensem XX-a huius mensis suffragiis omnium paribus sum postulatus. Ob idque plurimum me debere Magnificentiae Vestrae agnosco, cui si quando solvendo esse potero, transactis, quae adhuc restant, negotiis, sic me geram gratitudine erga Magnificentiam Vestram, quod se beneficam mihi fuisse paenitudine duci non posse<t>. Qua de re, quemadmodum cepit me sua humanitate complecti, ut sic Magnificentia Vestra pergat, maiorem in modum rogo. Quam diutissime feliciter valere fortunisque et honoribus omnibus augeri ornatioremque in dies fieri summopere cupio.
Ex castro meo Lubaviensi, XXV Septembris MDXXXVII.