Letter #1711
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSMonzón, 1537-09-11
received [1538]-02-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et coadiutori Varmiensi, domino gratioso
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi gratiose. Servitiorum meorum commendatione praemissa.
24 praeteriti mensis huc perveni per multa certe pericula, ut facile quisque considerando haec tempora intelligere potest. Ex Genua 28 Iulii Dominationi Vestrae Reverendissime scripsi ea, quae tunc se obtulerant, hinc autem haec scitu digna addam. Maiestas caesarea hic cortis intendit, sed isti boni domini se opponunt quodammodo volentes prius quaedam aggravia exonerari, hinc omnes putant redeundum fore in Valledolit ad parturientem imperatricem. Miror videns hanc aulam tam dissimilem illi priori, mirabiliter enim attrita est durissimo bello in Affrica et Francia gesto. Dominus Cornelius Scepperus his diebus huc in equis dispositis per Franciam habens salvum conductum advolavit tractans inter caesarem et regem Galliae, nescio quae, fuit cum rege veniendo aliquot diebus et revertitur ad eum. Suspicamur negotium esse pacis inter fessos et forsan aere exhaustos, sed de his non omittet dominus Cornelius clarius scribere, si licebit. De induciis pro aliquot mensibus inter Gallos et Belgas factis nil dubito iam pridem scire Vestram Reverendissimam Dominatio, de quibus caesar non satis contentus videtur esse, cum in illis partibus felicius quam alias usque bellatum sit pro eius maiestate. Sunt qui opinantur omnino pacem brevi nos visuros, cum maximam illam pecuniam nostram et amicorum nostrorum, forsan omnium, hactenus ad fundum evertimus.
Indiae ille novae non sine admiratione aliquamdiu nihil dederunt, causa nescitur publice. Fucchari cum Welseris non nisi centenis millibus sua debita computando habent in his terris magistrasgos et multos alios redditus, nec tamen de omnibus debitis contentati. Grimaldus cum aliquot aliis Genuensibus expectant partum istarum corcium, cum et ipsi non parum olei iniecerint huic igni, quod sine fructu hactenus in fumum abiisse videtur, tantae molis erat hactenus nutrire Martem. Comitem palatinum Fredericum certo dicunt superiore anno dedisse caesari proficiscenti in Gallias omnes suos milites cum sacculo, qui ad expugnandam Daniam sepositus erat. Quae res nostro domino duci non potest esse ingrata, similiter et negociatoribus nostratibus. Ex Italia aliquamdiu nulla posta venit, hinc fit ut nesciatur, quid Turcae faciant, melius apud vos ex Venetiis sciuntur haec. Dominus Ulricus Ehinger extremum diem vitae suae clausit mense praeterito in Valledolit relicta coniuge in horas partum exspectante.
Ioanna filia dominae Isabellae Delgadae desponsata est domino Graciano in Valledolit non sine caeremoniis et singulari pompa, quam ille suo sumptu elegantissime vestitam a matre eius ad suam transtulit in Medina educandam, cum adhuc sit tenella, sed bellisima. Dicunt eum diligentissime inquisivisse elapsis diebus, num quis esset in aula reverendissimo domino oratori familiaris, qui litteras dirigat. Laudant omnes factum matris illius non adeo, dicunt enim eum bene habere esseque in domo domini Covos bene commendatum, cum eius opera quandoque utantur in vertendis epistolis, praeter haec stipendium habet a caesare, Galliae quoque dicitur egregie obnoxius esse, non solum in noviluniis, verum omni tempore. Haec a domino Obernburger, nostro sene Petro et aliis notis intellexi, ubi autem in Valledolit erimus, videbo hominem, qui forsan volet super ea re conferre mecum. Ego agam, ut me decebit, nullum penitus habens mandatum. Matrem quoque dicunt velle, ut aliquid ei mittatur, sed consultum puto, ut pro honore vel non pauca vel nihil mittatur etc.
Super matrimonio principis Portugaliae cum filia regis Angliae, quem nunc ditissimum vocant, dicunt tractari, sed forsan tepidius. Similiter dicunt principem Oraniae aliquamdiu spe nutritum matrimonii cum filia ducis Lotringiae, sed repulsam supervenisse, opinantur aliqui propter haec bella, cum forsan principatus Oraniae in medio Franciae existens, per regem inimico, ut antea, ademtus sit. Sed de his rebus certi nil scio hactenus, obiter enim haec hic audivi nec audeo curiosius inquirere, causa patet. Iterum me humiliter commendo Vestrae Reverendissimae Dominationi, quae felicissime valeat.
Datae in Monsson, 11 Septembris 1537.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae totus servus Fabianus Dameraw
Postscript:
De morte Ioannis Hagensis puto Dominationem Vestram Reverendissimam scire. Dominus Cornelius his diebus hic manens descripsit vitam et mortem doctoris Brunelli versu heroico, quos sine risu nemo legit, sed nondum absoluit.