Letter #1703
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1537-09-07
received [1537]-09-08 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiose ac clementissime. Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Adventus fratris Reverendissimae Paternitatis Vestrae, domini Bernardi, una cum collega fuit mihi gratissimus, a quo obtinere non potui, ut ultra unam hic pernoctasset noctem, fingens ut a Reverendissima Paternitate Vestra sibi iniunctum esse, ut ad eandem quantocius reverteretur, mallem enim sic tractatum esse, ut dignus est, sed pro condicione temporum omnia sunt aeque ferenda. Reliquum est non sine magno animi dolore intellexi adversarios nostros iterum nonnihil mendacii excogitasse, a quibus in aeternum non abstinebunt, ut possint Reverendissimae Paternitatis Vestrae et animum et gratiam quam erga suos habet, alienare, forsan aliquando facti sui poenas dabunt, ideo Deo committenda sunt, qui et iusti et iniqui index est. Ego hoc me consolor, quod ab hac delatione immunes sumus et Reverendissimam Paternitatem Vestram huiusmodi neniis nullam fidem adhibere scio, ad cuius me votum et nutum semper obligo offerens obsequia mea perpetua ac servitorem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimum.
Pro novitatibus ago Reverendissimae Paternitati Vestrae gratias immortales de iis, quae apud ecclesiam aguntur, non dubito Reverendissimae Paternitati Vestrae melius quam mihi cognitum esse. In adventu cubicularii regis propter temporis brevitatem nec dominus cantor neque ego adesse in negotiis capitularibus potuimus etc. Me gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam humillime totum commendo, quam Deus omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Datae
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor