Letter #1695
Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUSLviv, 1537-08-30
received [1537]-09-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino mihi favorab paper damaged⌈[b]b paper damaged⌉ili et gratiosissimo
Reverendissime Domine, domine mihi favorabilis et gratiosissime.
Redditae sunt mihi litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis ex arce Lubaviensi 12 Augusti datae, quibus mihi scribit in negotio suo Varmiensi, agens mihi gratias de studio et opera per me ea in re impensa, rogatque Vestra Reverendissima Dominatio, ut negotium ipsum ita promoveam, ut ad bonum finem perveniret. Id ego sane quam ms. lubentissime reg. libentissime⌈lubentissimems. lubentissime reg. libentissime⌉ sine omnie mora feci, sollicitavi, ex cancellaria mea expedivi voto Vestrae Reverendissimae Dominationis satisfacturus, id quod ex nuntio domino Nicolao Nipssicz et instructione sibi data cognoscet.
In quibus porro Vestrae Reverendissimae Dominationi gratificari potero, habebit me pro voto. Cum his me favori et gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis commendo. Quam Dominus Deus incolumem et felicem in multos annos servet et omni bono augeat.
Datum Leopoli, 30 Augusti anno Domini 1537.
Vestrae Reverendissimae Dominationi obsequentissimus servitor Paulus de Volia regni Poloniae vicecancellarius etc. manu sua