Letter #1682
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-08-07
received [1537]-08-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Ioanni Dei gratia Culmensi episcopo, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Ago ingentes gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod in magnis suis occupationibus rescribere mihi tamen dignata est, quemadmodum se habeat negotium domini Rupoldi. Sed et pro ea gratia et favore, quem ostendit in iis litteris, quas ad herum meum scripsit, quas agam dignas gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, non invenio. Magis me sibi devinxit ista sua liberalitate, quam ut ulla oratione consequi possim. Itaque hoc scire volo Reverendissimam Dominationem Vestram, nihil eam rerum suarum omnium magis in potestate sua habere, quam ego sum et futurus sum semper. Nulli labores Reverendissimae Dominationis Vestrae causa suscepti non mihi accidunt iucundissimi. Illud maiorem in modum quaeso Reverendissimam Dominationem Vestram, ut quo coepit esse in me animo, eodem esse perseveret, neque se de proposita semel sententia deduci patiatur.
Nihil dubito, quin magnopere laboratura sit maiestas reginalis, quae nescio quo meo fato in me meosque est iniquior, ut Reverendissima Dominatio Vestra alteri canonicatu suo cedat. Sed ego illam obtestor, ut nunc demum documentum dare aliquod velit eius in me gratiae suae et benevolentiae, de qua summa mihi quaeque semper pollicebar. Habet Reverendissima Dominatio Vestra honestas excusandi se rationes, vel eam, quam in litteris suis ad reverendissimum dominum meum posuit, vel quod praeverterunt regiae maiestatis litterae, quibus morem non gerere Vestrae Reverendissimae Dominationi fuit religio. Futurum scio, ut illa instet atque urgeat. Solet enim, quod semel coepit, in eo fortiter ad extremum usque pertendere. Sed ego novi constantiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, novi amorem, qu[o] mutuo erga principem meum fertur non mediocri. Deinde in me quoque saepe gratiam expertus sum minime vulgarem, adeo ut in magnam spem veniam, facturam illams, ut humanitati suae constet meamque de sua in me clementia et benignitate spem et exspectationem non fallat. Ubi fuerit Christo iuvante Reverendissima Dominatio Vestra ad Varmiensis ecclesiae gubernationem vocata, tum mittat, quaeso, in manus reverendissimi domini mei mandatum ad cedendum parochiali Golombia domino Samueli et alterum ad cedendum mihi canonicatu et praebenda Varmiensi. In quo necesse erit procuratores in urbe constitui, si visum erit Reverendissimae Dominationi Vestrae, dominum doctorem Sigismundum de Stansicza, dominum doctorem Stanislaum Rzeczicza. Nolo pluribus esse molestus Reverendissimae Dominationi Vestrae. Me fortunasque meas illius gratiae quo summo possim studio commendo. Deum precor, ut longo tempore Varmiensem ecclesiam incolumis moderetur atque omni in ea felicitatis genere cumuletur.
Novarum hic rerum prorsus nihil est. Si quid fuerit, ex domino Alexandro procul dubio cognoscet.
Cracovia, septimo Idus Augusti, anno 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servus deditissimus Stanislaus Hosius