Letter #1680
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-08-07
received [1537]-08-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine mihi gratiose. Post [commendationem hu]milem. Salutem dico.
Quod post meum ex magna calamitate reditum nihil scripsi, adversa, qua semper premor, valetudo in causa est. Neque nunc esse liber ab aegrimonia, quod ... scribere possum facturus tamen, ut spes esset brevi offendi alicubi praesens et coram. Interea temporis scire forsan suffecit me veterem eius esse clientulum, et qui huic felici gratulatur accessum longe, si Deo placet, insigniorem illi ex animo favens.
Quae in his sunt aulis, de futuro regis in Wallachum bello, regnicolarum concursu et quo in statu res sunt tandem Polonicae, quid agatur in Hungaria, Italiae trepidationem ob Thurci et Galli adventum, quid contra hoc caesar Romanorum et Veneti parent, qui sint caesaris in Gallia Belliga successus, haec ferme omnia Reverendissima Dominatio Vestra ex domino Alexandro suae ecclesiae canonico intelliget. Ego illi precor longam et incolumem vitam, rogo, ut sua me gratia prosequatur.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus