Letter #1668
Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-07-11
received [1537]-07-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino superinscribed⌈dominodomino superinscribed⌉ colendissimo et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem. Reverendissime Domine, domine colendissime et gratiose.
Quae hic post obitum quondam reverendissimi domini Mauritii praesulis Warmiensis acta sint, iam antea ex litteris venerabilis domini custodis affatim accepit ac ex praesentium exhibitore venerabili domino Achatio de Trenck reliqua ad amussim intelliget Reverendissima Dominatio Vestra, ita quod supervacaneum sit quaepiam de hoc per me scribi. Praeterea non latere volo Reverendissimam Dominationem Vestram venerabilem dominum Achatium de Trenck praesentium latorem per me apud praefatum quondam reverendissimum praesulem Warmiensem institisse, ut quaedam bona deserta, villam quandam sine colonis et aedificiis nomine Tollanken in episcopatu Warmiensi sitam venalem habere posset. Videbatur tunc praefatus dominus episcopus defunctus negotio optime affectus, postea secundo rogatus, uti ex fide dignis accepi, debeat domino Achatio id se facturum promisisse, sed morte praevento domino praesule so res effectum sortita non fuit. Petet hoc ipsum ipse dominus Achatius a Reverendissima Dominatione Vestra, cum Deo optime fortunante ad sedem Warmiensem pervenerit, praestari. Rogo Reverendissima Dominatio Vestra dignetur huic bono et integro viro ex animo favere et, quod antecessor iam animo conceperat, etiam ampliori et uberiori gratia in favorem ipsius domini Achatii prosequi et ad finem optatum deduci gratiose annuere. Qui in omnibus se ita erga personam Reverendissimae ms. m(!) ⌈ee ms. m(!) ⌉ Dominationis ms. em(!) ⌈isis ms. em(!) ⌉ Vestrae ms. m(!) ⌈ee ms. m(!) ⌉ gessit et in dies gerit, quod nihil in eo desiderari possit. His me gratiae et favori Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequiose commendo enixeque rogo dignetur cum ipso domino Achatio, quid in eo negotio actum fuerit, gratiose mihi respondere Reverendissima Dominatio Vestra. Quam Christus sanam et incolumem in longum conservet precor.
Ex Warmia, undecima Iulii 1537-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Ioannes Tymmerman