Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum reverendissimus ⌊dominus meus⌋ Cracoviensis episcopus renuntiatus esset, magnam equidem coepi voluptatem, sed ea duplicabitur, postea quam Vestram Reverendissimam Dominationem Varmiensem episcopum designatum esse cognovero. Quod si me contingat, ⌊eiusdem ecclesiae⌋ fieri canonicum, iam cumulatum et perfectum esse videbitur gaudium meum. Et quamquam iure meae nominationis illud posse videor obtinere, tamen hanc gratiam Reverendissimae Dominationi Vestrae debere malim. A qua maiorem in modum peto, ut nunc gratiae et benevolentiae in me suae clarum dare velit documentum mihique eo, quem possidet, canonicatu cedere ne gravetur. Quo possim solidum gaudere gaudium, non solum Reverendissimam Dominationem Vestram ad optatam virtutique suae et meritis debitam sedem pervenisse, verum et mihi occasionem datam esse in auctoritatem illius potestatemque me conferendi. Saepe memini dicere Reverendissimam Dominationem Vestram, si qua se ornandi et augendi mei occasio offerret, ea Reverendissimam Dominationem Vestram cupide et libenter usuram. Ecce nunc summa datur ei rei opportunitas. Eam ne elabi e manibus patiatur, magnopere quaeso. Eum me Reverendissima Dominatio Vestra ab ineunte aetate mea semper cognovit, qui nihi[l] prius habuerim, quam ut quacunque possem ratione gratiam illius et benevolentiam mihi demererer, quique ad nutum illius me convertere promptus fuerim et paratus. Sed si hac liberalitate Reverendissimae Dominationis Vestrae honestatus fuero, ingens ad meum in illam studium et observantiam cumulus accesserit. Quod enim antea ex sola voluntatis meae propensione faciebam, id iam ex officio quoque m[e] facere oportebit. Atque ita nihil rerum suarum omnium Reverendissima Dominatio Vestra aeque habitura est in potestate sua atque me, si me canonicorum suorum in album referre dignabitur.
Quod superest, Deum precor, quod spero et opto, ut brevi videam Reverendissimam Dominationem Vestram ad Varmiensis ecclesiae gubernacula sedentem. Cuius me favori et gratiae plurimum commendo.