Letter #1649
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-06-14
received [1537]-06-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in] Christo Patri, domino Joanni ... episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Accepimus, et equidem grato animo, quattuor simulacra missa a Paternitate Vestra , quae gratia nostra referemus per occasionem. Fuisset autem nobis pergratum, [si] misisset ad nos imaginem illustrissimae virginis Isabellae, filiae nostrae carissimae. Cupimus, mittat eam ad nos per commodum nuntium.
Et bene ac feliciter valeat, serenissimisque principibus suis et reipublicae illi omni studio, fide et diligentia serviat. Id quod ad officium dignitatemque senatoriam eius pertinere videtur.
Datae Cracoviae, die XIIII-a mensis Iunii M-o D-o XXXVII-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium