Letter #1633
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-04-26
received [1537]-05-07 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Christ]o Patri, domino [Ioanni episcop]o Culmensi [sincere] nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae ac Masouiae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Unguentum missum a Paternitate Tua fuit nobis pergratum. Utinam autem maiestati regiae contra podagricos dolores sit utile, foret maiestati regiae et nobis multo gratius. Quid responsum sit ab episcopo Cantuariensi ex eius litteris vidimus, quas Paternitati Tuae rursus mittimus, volumus autem, ne quicquam de ea re illuc scribat amplius, dum res ita habeat, ut scribitur.
Simulacris dum ultima manus imposita fuerit, curabit Paternitas Tua, ut ad nos perferantur, rem nobis factura gratam.
Bene valeat.
Datae Cracouiae die XXVI-a Aprilis M-o D-o XXX-o VII-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium