Novissime ex ⌊Nurnberga⌋ 1522-07-28⌊28 Iulii1522-07-28⌋ Sacratissimae Maiestati Vestrae omnia, quae apud reverendissimum dominum ⌊cardinalem Salczburgensem⌋ egi, ⌊⌋. Cuius ille mentis et sententiae sit,
ex responso mihi dato intelliget.
Tandem me versus ⌊Ulmam⌋ XX miliaria extra rectum iter contuli, quod sic accidit. Fuerunt mecum in hospitio, et unus solitus erat in eodem cubili excubias facere, qui me ⌊Argi⌋ oculis semper custodiebant, ne illorum manus evaderem. Habebant cum quibusdam praedonibus, ut postea edoctus sum, intelligentiam, qui agunt in terris ⌊marchionis Casimiri⌋, et sperabant me posse consequi. Quod liquidissimis coniecturis considerabam, neminem tamen impetere audebam. Tanta libertas ⌊Nurnbergae⌋ numquam antea est equitibus praemissa hac illac obequitandi, ut hoc tempore, nam principes ibi agunt, qui sunt regentes, est ibi etiam ⌊iudicium camerae imperialis⌋. Quilibet equitum se vel ad principem aliquem, vel ad res suas agendas coram ⌊iudicio⌋ venisse fingit. Ille, qui mecum in cubili versabatur, adiunxerat se mihi socium et consuluit mihi, quo itinere commodius ⌊Maguntiam⌋ possem attingere. Ego dissimulabam omnia et quasi secreto illi credidi, ne alicui diceret me rect[a] versus ⌊Francfordiam⌋ iturum, quod ipsi summe placuit, credebat enim, quod omnem mentem meam expiscatam haberet. Deinde ob maiorem securitatem accepi a ⌊Nurnbergensibus⌋ 4 equites armatos per ⌊marchionis⌋ provinciam et una hora ante solis occasum parabam me ad iter, et illos 4 equites praemisi, ut me in silva versus ⌊Ulmam⌋ exspectarent. Ego vero exivi per portam, qua itur ⌊Francfordiam⌋ et tandem per alias ambages circa muros civitatis perveni ad illos equites, quos praemiseram, et ivi tota nocte per 8 miliaria usque extra terras ⌊marchionis Casimiri⌋ incolumisque perveni ⌊Ulmam⌋. Paulo post ⌊Ulmae⌋ audivi, quod in via, quae ducit ⌊Francfordiam⌋, per quam me finxeram iturum, tribus mercatoribus manus fuissent amputatae, ut suspicor, ab illis, qui me forsan per insidias captare studebant.
Me existente ⌊Ulmae⌋ venit illac dominus ⌊Georgius de Els⌋, ⌊ordinis⌋ procurator generalis et devertit in meum hospitium. Habuit equites 30 et a ⌊Nurnbergensibus⌋ 10. Cogitur sibi bene de securitate providere propter stipendia, quae adhuc ⌊ordo⌋ equitibus hic et peditibus debet. Hoc bellum contra Maiestatem Vestram Serenissimam gestum, ut intellexi, numquam ⌊illi⌋ placuit. Domino ⌊magistro generali⌋ imprecatur, qui ⌊ei⌋ non parum de proventibus, quos habuit in ⌊Germania⌋ et ⌊Prussia⌋, abstulit. Debebat cum ceteris fratribus ⌊Ulmae⌋ habere conventum pro reliqua militum solutione.
Ab ⌊Ulmensibus⌋ iterum de oppido ad oppidum per ⌊terras ⌊quondam expulsi ducis Wirtembergensis⌋⌋ acceptis conductoribus perveni, non tamen sine discrimine, usque ⌊Spiram⌋. Multi sunt una cum eorum duce exules, quorum bona liga Suevica occupavit, qui hic inde latrocinia exercent, cogebar ergo interdum equites conductores habere sex, pedites decem, ubi constabat de manifesto periculo.
Ex ⌊Spira⌋ nequaquam sine praedonum incursione ⌊Magunciam⌋ terra pervenissem. Grassantur ibidem passim ⌊Francisci de Szikingenn⌋
equites, qui aliud stipendium non habent, quam communem praedam, et paulo ante bonum patrem abbatem satis divitem sunt depraedati, illo bene caeso et semivivo relicto.
Commisi me igitur navigio et datis XI florenis Renensibus securus per ⌊Rhenum⌋ attigi ⌊Magunciam⌋. Et sors me iterum in hospitium impulit, in quo erat quidam ⌊ordinis⌋ commendator de Hassia ex ⌊Marburg⌋. Ille in primis, antequam me nosceret, strenue volebat mecum habere consuetudinem, sed ubi exploratum habuit me esse servum Sacratissimae Maiestatis Vestrae, non comparuit amplius. Neque ego diutius illic immoratus sequenti die conduxi aliud navigium et commode perveni ⌊Coloniam⌋ 1522-08-14⌊14 Augusti1522-08-14⌋. Inde iterum novas habui difficultates propter ⌊Geldrenses⌋ et ⌊Iuliacenses⌋ equites, quos hic snabhaneken vocant. Usus itaque consilio dominorum ⌊consulum Coloniensium⌋, qui se honestissime erga Sacram Maiestatem Vestram obtulerunt, accepi ab eis usque ad ⌊Iuliacum⌋ 4 armatos equites et veni securus usque ad ⌊Aquisgranum⌋. Ibi repperi capitaneum, quem Germanus exercitus in ⌊Dirsovia⌋ reliquerat et qui se Sacratissimae Maiestati Vestrae ⌊Bidgostiae⌋ cum 60 peditibus statuit. Ille me magno cum gaudio excepit et publice coram omnibus Sacratissimae Maiestati Vestrae gratias ingentes et laudes vocalissimas tribuit, et nullum regem similem vivere Sacratissimae Maiestati Vestrae clementia, benignitate et munificentia testabatur proferens, quam clementer et bono viatico donatum eum Sacratissima Maiestas Vestra una cum suis sociis dimiserit. ⌊Hinc⌋ iterum acceptis conductoribus traiectum intravi, unde securius iam iter est ad ⌊Brabanciam⌋, tandem omni deposita formidine in has terras, ubi nil magis, quam pax colitur, me contuli, et 1522-08-22⌊22 Augusti1522-08-22⌋ ⌊Antverpiae⌋ constiti.
Hoc iter meum ob hanc rem sic diffuse Sacratissimae Maiestati Vestrae descripsi, ut intelligat, in quibus hactenus sim versatus incommoditatibus et discriminibus, et quas impensas facere fuerim coactus, ne aliqua ignominia et levitas negotii Sacratissimae Maiestatis Vestrae, quae mecum porto, inferretur. De me ipso minima mihi fuit cura. Hoc ingenue Sacratissimae Maiestati Vestrae, ut domino meo clementissimo, ausim scribere, quod solis conductoribus et pro navigiis in hoc meo itinere, non taxando expensas plus quam sexaginta ducatos in auro solvi. De aliis meis expensis, iam in quintum mensem, facilis est coniectura.
Iam hic sum fere per integrum mensem exspectando litteras et ulteriorem Sacratissimae Maiestatis Vestrae instructionem. In quantis autem curis et taedio hic hactenus fuerim, quod nihil hic a Sacratissima Maiestate Vestra invenerim, scribi non potest. Variae me infestabant cogitationes, timebam partim litteras meas ad Sacratissimam Maiestatem Vestram fore interceptas, partim verebar, ne quid tale admiserim in actionibus mihi commissis, quo non diligenter commissiones curasse viderer. Et dum animus in dubio est, ut ⌊Terentius⌋ inquit, cf. Ter. An. 266 ⌊paulo momento huc vel illuc impelliturcf. Ter. An. 266 ⌋. Multa timui ab aemulis, multa suspicabar alias. Nihilominus me semper cf. Verg. A. 1 603-605 di tibi, si qua pios respectant numina, si quid / usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti, / praemia digna ferant ⌊mens recti consciacf. Verg. A. 1 603-605 di tibi, si qua pios respectant numina, si quid / usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti, / praemia digna ferant ⌋ confirmabat et quasi praescia litteras Sacratissimae Maiestatis Vestrae iam esse in propinquo vaticinabatur. Quod evenit, miseram famulum meum ad factorem ⌊Fuggarorum⌋, si quid haberet novi ex nostris
partibus. Qui postquam a me abiret, in proximo illum revocabam. Nam ⌊Fuggarorum⌋ unus ferens ⌊⌋ me salutabat et me ea affecit laetitia, qua feruntur affecti patres sancti in limbo inferni viso Domino; solutusque
sum omni dubio, taedio et sollicitudinibus, quibus hucusque affligebar. Et nihil umquam tam avidis a me lectum est oculis, ut h{e}ae ⌊⌋ Sacratissimae Maiestatis Vestrae, quae sunt datae ⌊Vilnae⌋ 25 Iulii et mihi ⌊hic⌋ redditae 1522-09-12⌊12 Septembris1522-09-12⌋. Atque ex his mentem et mandata Sacratissimae Maiestatis Vestrae abunde intellexi. Quae omnia Deo bene favente pro solita mea fide, quantum viribus totis eniti possum, diligenter et fideliter exsequi contendo.
Pridie reddi curavi litteras serenissimi domini ⌊Ferdinandi archiducis Austriae⌋, quas pro me serenissimae dominae ⌊Margaretae harum terrarum gubernatrici⌋ scripsit. Quae in omnibus mihi se obtulit, in quibus Sacratissimae Maiestati Vestrae placere possit, et ut commodius in ⌊Angliam⌋ traicere possim, decrevit unum de suis cubiculariis cum litteris ad serenissimum ⌊regem Angliae⌋ transmittere, qui usque ad illius maiestatem mihi erit comes. Inde habitis litteris passus, sine quibus nemo ex ⌊Anglia⌋ dimittitur, ⌊ingens aequor⌋ usque in ⌊Hispaniam⌋ mihi erit arandum iam sub his duris temporibus. Et quam celerius possum ad ⌊caesaream maiestatem⌋, quae nunc ⌊Burgis⌋ agit et conventum istorum regnorum ibi celebrare debet, me conferam et ab illa me, quantum erit possibile citius, absolvam.
Per quod vero iter stantibus his bellis redire debeam, adhuc mihi est incognitum, ex re capiendum erit consilium. Terra non possum nisi per ⌊Galliam⌋, per quam iter nunc est clausum. Mari[1] multo minus (sive ⌊Neapolim⌋, sive rursus ad ⌊Angliam⌋) me conferre velim propter instantis hiemis vigorem. Unde iterum commode non potest navigari, nisi pro futuro Martio, ad quem adhuc sex restant menses.
Igitur dignetur Sacratissima Maiestas Vestra clementer perpendere, ex quo constituit mihi esse eundum, si cum hoc viatico trecentorum et centum ducatorum, qui mihi ex priori quadringentorum viatico sunt reliqui, sex mensibus in ⌊Hispania⌋ oratorem agere sit possibile, et quid mihi restabit pro reditu, quem etiam in tribus aliis mensibus usque ad Sacratissimam Maiestatem Vestram vix conficere possum. Velim equidem sine tam magnis impensis in hoc mihi iniuncto munere libenter servire, si fieri possit, Maiestati Vestrae Sacratissimae, quae pro sua incomparabili prudentia facili coniectura potest assequi nequaquam posse hoc fieri. Abstrahuntur mihi etiam ex his trecentis ducatis Hungaricalibus, quos mihi hic Sacratissima Maiestas Vestra numerari commisit, 34, et pro quadringentis florenis Renensibus, quos dominus ⌊zupparius Bonar⌋ hic mihi a ⌊Fuggaris⌋ dari iussit, saltem mihi ducenti et sexaginta sex ducati Hungaricales numerantur. Non sunt mihi usui floreni Renenses in ⌊Hispania⌋, itaque cogebar accipere ducatos et ⌊Fuggari⌋ hic ultra commissionem domini ⌊zupparii⌋ nihil mihi dare audent, hoc est, nisi valorem quadringentorum florenorum Renensium, qui faciunt 266 ducatos Hungaricales cum tertia parte unius ducati. Nihilominus ego hic egi cum ⌊Fuggarorum⌋ factore ⌊Wolfgango Haller⌋, cum quo ante tres annos in ⌊Hispania⌋ mihi fuit singularis consuetudo, quod ad meam fidem mihi residuum trecentorum ducatorum, 34 ducatos, daret in mutuum, pro quibus me illi inscripsi et syngraphum meum reliqui. Proinde Sacratissimae Maiestati Vestrae humillime supplico, cum prius mihi trecentos Hungaricales numerari iussit, dignetur domino ⌊zuppario⌋ committere, ut cum residuis 34 ducatis iuxta priorem ducatorum calculum cum ipso ⌊Wolfgango Haller⌋ componat et chirographum meum redimat. De ista mora mea in ⌊Hispania⌋, Serenissime Rex, quemadmodum scripsi, si fieri potest, quod citius redire possim, etiam cum manifesto periculo vitae, modo sint homines, qui navigent et hiemi se credere audeant,
cum illis me in primis Deo et pro fide mea, quam Sacratissimae Maiestati Vestrae debeo, hiemi et quibuscumque tempestatibus me committam. Utcumque eveniet, tamen hoc nulla ratione consequi possum, quod sub hoc viatico, nisi velim esse ⌊Irus⌋, redire valeam. Posui iam cum his 400 ducatis, quos adhuc habeo, mirabilibus modis calculum, sed non extendunt se, ut me illac, unde veni, referant. Quare Sacratissimae Maiestati Vestrae humillime, ut domino meo clementissimo, supplico, dignetur istarum rerum et futurae penuriae clementem habere rationem et domino ⌊zuppario⌋ committere, ut mihi in omnem eventum ad bancum ⌊Fuggarorum⌋ daret litteras, si quibus egerem, ut adminicula mihi pecuniis fierent. Nihil aliud, quam quod necessitas postulabit, sum exacturus. Non sunt mihi tales maiores, qui idonei essent Sacratissimae Maiestati Vestrae pro me dare fidem, cum sim ex humilibus, sed tamen honestis et fide dignis, natus ⌊parentibus⌋, una mecum subditis Sacratissimae Maiestatis Vestrae. Tamen mihi hactenus est creditum. Et ne de me ipso multa praesumam, noscit me tota aula Sacratissimae Maiestatis Vestrae. Credat mihi, quaeso, has banci litteras, quas diligenter et fideliter observabo et utinam se talis offerat occasio, quod illis uti non sit necessarium, nihil mihi gratius accidere poterit. Sed haec de meis itineribus et necessitatibus hactenus.
Nova, quae hic habentur, haec sunt. ⌊Pontifex⌋, antequam
⌊Romam⌋ est ingressus, constitit extra Urbem prima nocte apud sanctum Paulum. Sequenti die facta missa et oratione permisit cardinalibus, ut illi sanctos pedes oscularentur. Deinde, postquam intellexisset, quod ex ⌊Urbe⌋ magna pompa et aliquot milibus armatorum decretum fuisset ei iri obviam, fertur plurimum rogasse, ne tales impensae fierent, sed ea pecunia, quae pro huiusmodi triumpho deberet expendi, conservaretur, ubi aliqua necessitas ingrueret. Et quod deinde cum omnium summo gaudio in ⌊Urbem⌋ sit introductus et publice cum caeremoniis consuetis coronatus exclamatumque ab omnibus „Vivat ⌊Adrianus papa sextus⌋ Urbis et orbis restaurator”. Et quod paulo post coronationem constitutionem in ⌊Urbe⌋ fecerit, quod nemo cum armis ire audeat, nisi sit de his officialibus et eorum servis unus, quibus est permissum, quodque omnes clerici et beneficiis addicti vestibus huiusmodi inceda
<n>
t, quae in sacris constitutos specta
<n>
t. Et quod nemo clericorum, cuiuscumque status sit, barbatus deinceps videatur. Prohibuit etiam sub gravibus poenis, ne quisquam clericorum puellam in masculinis
vestibus incedentem habeat. Nam ut hoc scriptum est ex ⌊Urbe⌋, erant plurimae puellulae, quae a primis de statu spirituali et ab aliis
etiam hoc vestitu in deliciis habebantur. In summa, quod omnibus modis nitatur ecclesiae catholicae prodesse bonos rursum mores inducere et malos funditus exstirpare, sed in his partibus, quae iure conterraneo illi sunt devinctae, de eo sentitur, si in hoc proposito perseveraverit, quod non diu in hac sede regnabit.
De ⌊caesare⌋ nihil aliud, quam quod prius scripsi, auditur. In ⌊Burgis⌋ est et omnium suorum regnorum ⌊Hispaniae⌋ ibidem ⌊conventum⌋ descripsit, ubi satis longo tempore fertur immoraturus. Hoc, quod illic potissimum tractabitur, erit de conquirendis pecuniis et gentibus pro futuro vere, ubi toto conatu contra ⌊regem Galliae⌋ proficisci statuit, et arma sua prius non deponere, nisi a ⌊Gallis⌋ solidam pacem habeat. In oris istarum terrarum habet satis validum exercitum contra ⌊Gallum⌋, qui passim nunc in ⌊Gallia⌋ igne et ferro magna damna infert, ⌊Anglicorum⌋ dicitur habere decem milia, ⌊Hispanorum⌋ tria milia, quatuor milia peditum ex ⌊Germania⌋ superiore, et iterum quatuor milia ex ⌊Germania⌋ bassa. Quinque milia habet hominum istarum terrarum et ter mille quingentos equites.
Quem exercitum ⌊caesarea maiestas⌋ magis ad propulsandum hoc tempore, quam ad inferendum bellum in his partibus fovet, hocque solum pro hac vice cum ⌊rege Angliae⌋ agit, ut ⌊regem Galliae⌋ continuis impensis, quas etiam suis militibus cogitur impendere, enervet, et quod pro futuro vere novis copiis et hominibus ab omni parte illum adoriantur.
⌊Rex etiam Galliae⌋ habet exercitum suorum equitum et peditum ⌊Germanorum⌋, ut fertur, viginti milium, et exspectat quosdam ⌊Helvetios⌋; timeturque hic, ne se uno impetu, postquam tanto tempore cum suis militibus nihil effecit, vel in ⌊Burgundiam⌋ vel in has terras conferat. Ex omnibus suis ecclesiis quicquid adhuc auri, argenti et cetera id genus fuit reliquum, rapuit. Omnes mercatores et suos subditos, quos ditiores [co]gnovit, in ⌊Parisio⌋, ⌊Lugduno⌋ et aliis civitatibus et oppidis taxavit et depactavit conflavitque sibi non parum odii apud omnes suos huiusmodi tyrannide; et reiecit omnes pacis condiciones satis honestas per ⌊regem Angliae⌋ propositas et omnes tractatus, quibus post ⌊Mediolanensem urbem⌋ receptam ⌊maiestas caesarea⌋ apud eum pacem quaesivit. Testataque est publice ⌊maiestas caesarea⌋, quod nihil magis cupiat, quam pacem, velitque stare cognitioni iudicum non suspectorum de omnibus rebus, ut ⌊Mediolano⌋, ⌊regno Navarrae⌋ et aliis, de quibus controversia haec bellica agitur. Sed ⌊rex Galliae⌋, postquam se frustatum videt, imperia deinde pontificem non habere, quem ipse voluisset, nihil aliud, quam bellum sitit. Speratur hic a multis, quod brevi haec sitis sedabitur. Induxitque paulo ante ⌊regem Scotiae⌋ contra ⌊Angliae regem⌋ missa illi, ut hic dicitur, cum duabus magnis navibus non parva pecuniarum summa. Una tamen illarum navium per ⌊Anglos⌋ fuit intercepta, sed illa cum pecuniis fertur ad ⌊Scotiam⌋ pervenisse. Unde ⌊rex Scotiae⌋ cum omni [s]ua potentia iacet in castris. ⌊Rex Angliae⌋ etiam omnibus suis viribus collectis, illas Scotis opposuit. Sic omnia hic undique armis fervent.
Ante aliquot dies pervenit huc fama, quod gentes caesarianae in ⌊Gallia⌋ quoddam castellum satis munitum in Gallia intercepissent et relictis ibidem praesidiis 80 peditum ulterius per Galliam igne et ferro saeviebant. Unde de tam levi praesidio ⌊Galli⌋
edocti expediverunt ducentos equites vestibus, signis et armis ut ⌊Burgundiones⌋, qui venientes ante castellum clamabant eorum more „⌊Burgundia⌋” et rogarunt, quod intromitterentur, nam prope
essent Gallicani equites mille, qui illos insectarentur, ne sic misere trucidarentur, et quod nuper ex Burgundia venissent ad ampliandum ⌊caesaris⌋ exercitum. Illi in castello fraudis inscii, videbantur enim lingua et omnibus habitibus ⌊Burgundiones⌋, illorum miserti intromiserunt pro amicis hostes et ab illis hoc strategemate omnes sunt interfecti, et castellum rursus validis praesidiis firmatum a ⌊Gallis⌋ tenetur. Haec de his terris.
Allatae sunt heri ⌊Fuggaris⌋ litterae, ubi scribitur, quod ⌊Turcus⌋ centum et quinquaginta milibus armatorum ⌊Rodianos milites sancti Iohannis⌋ durissima cinxisset obsidione, et quod constructis prius multis ingentibus propugnaculis, quibus civitatem et castrum ⌊Rodianorum⌋ circumvallarat, misit magno impetu magnam gentium, praesertim Christianorum et suorum de primis militibus multitudinem,
ut vi et insultu subito muros et fossas occuparent. Quod ⌊Rodiani⌋ animadvertentes intra munitiones animose se continebant et primum
illis permiserunt aditum, disposuerant enim omnia tormenta, quorum ego ibi vidi innumerabilem copiam, contra hostes, et cum se illi fere victores putarent, iaculabantur
⌊Rhodienses⌋ recta, proinde atque ad scopum, in hostes et post iaculationem ascensis moenibus, quos adhuc vivos et semimortuos offenderunt, interemerunt, et omnia hostium propugnacula crebris iaculationibus et multos in illis funditus deleverunt. Amisit ⌊Turcus⌋ in ista oppugnatione, ut scribitur, quinquaginta milia hominum et fere omnes Christianos, qui ad eum defecerant, et plures pedites ⌊Germanos⌋, sicque obsidionem solvit et vix creditur rediturus.
Quid cum ⌊rege Daciae⌋ ⌊Lubecenses⌋ et ⌊gentiles mei⌋ cum ceteris ⌊ligae⌋ civitatibus agant, credo Sacratissimae Maiestati Vestrae non fore incognitum. In his partibus et inter eundum neminem audivi, qui non male de ⌊hoc rege⌋ loqueretur. Nihil hic post se laudis reliquit, praesertim in hospitiis nemo est, qui non illi ut saevissimo tyranno conviciaretur. ⌊Maiestatis caesareae⌋ istarum regionum oratores in ⌊Dacia⌋ duro carcere tenet captivos, hic rursus illius oratores tres, de quibus unum ⌊Antonium de Mech...?⌋ novi in ⌊Hispania⌋, tenentur vincti, neque de illis ullam habet curam. Fertur dixisse, quod tales rusticos haberet plurimos.
De serenissimo ⌊archiduce Austriae Ferdinando⌋ suspicor, quod Sacratissima Maiestas Vestra, quae illi propior est, omnia eo modo intellexit, ut ⌊⌋. Laudatur et amatur hic ab omnibus.
Venerunt etiam heri ad hospitium meum, quod ⌊Fuggarorum⌋ domus est, novitates ex ⌊Germania⌋ superiori. Scribitur, quod ⌊Franciscus de Sickingen⌋ non parvo equitum et
peditum exercitu in quodam monasterio ad iactum tormenti, quod serpentem vocant, a ⌊Treveri⌋ iaceat et quod sit ⌊episcopi Treveriensis⌋ et omnium spiritualium publicus hostis. Quodque nemini damnum, quam spiritualibus, inferat et agit libere omnia ad quaecumque eum libido intorquet. Multa audet, prius etiam civitatem imperii ⌊Vormaciam⌋ obsederat. Omnia, quaecumque vult, impune facit. Iamque se pro Christiana libertate et ob amorem ⌊Christi⌋ et eiusdem verae religionis bellaturum dicit. Qualis sit novae theologiae professor et scriptor,
ex copiis ⌊⌋, intelliget. Exercitus, quem habet apud ⌊Treverim⌋, constat decem milibus Germanis peditibus et mille quingentis equitibus accurruntque ad illum cotidie plures habetque in illo exercitu cum multis insignioribus nobilibus novem comites. In auxilium ⌊archiepiscopo Treveriensi⌋ misit ⌊episcopus Coloniensis⌋ ducentos et ⌊civitas Coloniensis⌋ centum equites, unde creditur, quod civitas Coloniensis illi datura est poenas, quod contra illum gentes miserit. Nam parvo sumptu ⌊Coloniensibus⌋ ingentia damna inferre potest, cum in ripis ⌊Rheni⌋ illis studebit insidias struere, efficere potest, quod nulla navis secure ⌊Coloniam⌋ pervenire poterit, et ipse non procul a ⌊Rheno⌋ aliquot castra habet fortissima. Unde citra etiam negotium illis poterit nocere, nulli magis, ut scripsi, quam spiritualibus, et illis, qui ⌊episcopo Treveriensi⌋ sunt addicti, detrimenta inferre. In ⌊Germana natione⌋ numquam est auditum simplicem nobilem tantum ausum aggredi, et cui melius succederet. Confluunt ad eum omnes, qui in militaribus strategematibus potiores sunt, tam equites, quam pedites. Apud ⌊illum⌋ omnium est praesidium et asylum et quemcumque in aliquo ceteris praestare videt, illum fovet et illi omnem impartitur benevolentiam.
Per totam ⌊Germaniam⌋ sunt undique dissidia
cf. Sen. Ep. 1.144 non hospes ab hospite tutus ⌊nec hospes ab hospite tutuscf. Sen. Ep. 1.144 non hospes ab hospite tutus ⌋. Memini, dum essem in ⌊Austria⌋ apud ⌊principem Ferdinandum⌋, quod illius serenitas mihi dixit, ut caute et late circumspiciendo per ⌊Germaniam⌋ transirem, „Nam”, inquit, „dum ego irem, habui trecentos armatos equites, tamen non fui sine metu, et oculis meis vidi aliquot contra me, qui in insidiis stabant. Numerum eorum nesciebam, timebam etiam, ne quid fraudis lateret. Sic illos, qui stabant intrepidi, praeterii”, et adiunxit „Est mala patria ⌊Germania⌋. Paulo ante in terris ⌊Casimiri marchionis⌋ comitem de Otingen interfecerunt, sibi ipsis non parcunt, quomodo aliis”. Habebanturque verba ab illis, qui sunt de liga Suevica, quod ⌊marchioni Casimiro⌋ hoc possit evenire, quod accidit ⌊duci Wirtembergensi⌋ et eius ⌊filio⌋, qui hic praeter delictum apud ⌊serenissimam dominam Margaretam⌋ exulat. Intellexi patrem, ⌊ducem Ulricum⌋, qui etiam fuit ⌊Viennae⌋, magnis curis et sollicitudinibus continuis maceratum e vivis cessisse[2].
Neque in ⌊Hispania⌋ pax est, licet ibi ⌊caesar⌋ agat, practicatum fuit existente caesare in ⌊Germania⌋ a quibusdam primoribus Hispaniae, ut cum provinciis a caesare defice{ce}rent, et ista fuit causa, cur illius maiestas cum sua profectione sic accelerabat. Nunc quaeruntur capita istius factionis et ultimis afficiuntur suppliciis cum omnium consensu. Et sic se in hoc processu ⌊caesar⌋ exhibet, quod eum omnes ab aequitate et iustitia laudant, et eum iuste omnia facere publice proclamant. Quodque nihilominus apud se habeat decem milia electorum armatorum, quos contra ⌊Gallos⌋, si forsan incursionem facere intenderent, fovere dissimulat. Haec mihi hesterna nocte ⌊Remaclus de Arduenna⌋, vir impense doctus (et est a secretis ⌊serenissimae principis⌋), retulit. Et litteras passus nomine ⌊caesaris⌋ per regentes istarum terrarum signatos cum aliis litteris ad reverendissimum ⌊Angliae cardinalem⌋, mihi reddidit.
Fuit etiam de ⌊rege Daciae⌋ mentio, cui dixit ⌊civitates Vandalas (sic ligam istam Hense vocant)⌋ octo oppida partim concremasse, partim intercepisse, et quod ista ⌊anus Sibericis⌋, quae hactenus regem rexit, a rusticis ⌊Daciae⌋ sit interfecta, et quod ista ⌊civitatum liga⌋ obsedisset ⌊Copenhagem⌋, ubi cum curia rex solitus est agere, et quod illi in omnibus male succedat.
Dixit etiam de ⌊rege Angliae⌋ et ⌊Scotis⌋, quod fere cotidie alterutrum incursiones faciant et habuerunt aliquot particulares conflictus, in quibus ⌊Anglici⌋ semper fuerunt superiores. Haec in his partibus sic aguntur, quae ut mihi relata sunt, in notitiam Sacratissimae Maiestati Vestrae deducenda existimavi. Metuo tamen, ne fuerim tam longa historia morosior, sed cum de omnibus, quae se offerunt, Maiestas Vestra Sacratissima scire cupit, de omnibus, quae scire potui, scripsi. Et ut tandem ad ea, quae me potissimum ad scribendum impulerunt, revertar, humillime Sacratissimae Maiestati Vestrae supplico, dignetur non gravate preculis meis annuere et me in hoc exilio, ex quo vix in novem mensibus egredi datur, regia clementia et consolatione firmiorem in animo reddere. Numquam me alium Sacratissima Maiestas Vestra, quam diligentem et fidelissimum servum, si etiam e vivis sit migrandum, inveniet. Cui me humillime, ut domino meo clementissimo, commendo. Deus Optimus Maximus tribuat Sacratissimae Maiestati Vestrae aetatem cum omni felicitate Nestoream et gloriosam contra omnes suos hostes victoriam.