Letter #1625
[Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-04-13
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Episcopo Culmensi
Quandoquidem Reverendissimae Dominationi Vestrae ita visum est, ut deputem certum tempus et diem, quo et Reverendissima Dominatio Vestra, et nuntii capitulares hic mecum constituantur ad perficiendum coadiutoriae negotium etc., non videtur mihi convenientius et aptius tempus, quam Dominica Iubilatae proxima, quae est vigesima secunda huius mensis Aprilis. Quem diem et Reverendissimae Dominationi Vestrae per praesentes significo, capituloque meo cum primis significabo. Invitamus itaque eandem Reverendissimam Dominationem Vestram, ut se pro eadem huc conferre non gravetur, ita ut Sabbato proxime praecedenti arcem Heilsbergensem ingrediatur. Veniat autem cum tanto comitatu, quanto ei libet. Erit mihi cum omnibus suis gratissimus hospes. Interim mihi gaudeo ac Reverendissimae Dominationi Vestrae gratulor hoc ipsum coadiutoriae negotium ex sententia istic confectum esse, litteras regias remittens et pro impertitis novis rebus gratias agens plurimas.
Quod ad aulam regiam scribam, ad praesens habeo nihil, nam alioqui proprium servitorem cum equo serenissimo regi iuniori donando Cracoviam brevi mittam. Quem licet regia eius maiestas non postulaverit, attamen per alios ita subornatum esse subodoror. Intelligenti satis. Cetera omnia latius coram commentanda in tempus et diem personalis praesentiae Dominationis Vestre Reverendissimae reicio. Quam interea in salva et prosperrima valetudine Deus conservet.
Ex Heilsberg, 13 Aprilis 1537.