Letter #162
Jan ZAMBOCKI to Ioannes DANTISCUSOrany, 1522-09-17
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generoso Domino Ioanni Dantisco [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ sereni paper damaged⌈[sereni]sereni paper damaged⌉ssimi domini domini Sigismundi regis Poloniae paper damaged⌈[Poloniae]Poloniae paper damaged⌉ secretario et ad caesaream paper damaged⌈[caesaream]caesaream paper damaged⌉ maiestatem oratori, amico carissimo
Nam paucis ante diebus valuisse te ex litteris tuis, quas Nurimberga huc misisti, satis constat, sed tu, o nimium nimiumque oblite tuorum etc. de amantissimis et cupidissimis tui ne iota quidem etc. cum tamen probe scias omnium tuorum scriptorum, quae ex provinciis tuis huc mittere soles, mihi copiam legendi fieri, quorum tamen ego, humilis fortasse et sine auctoritate et pondere, fidissimus tamen et faventissimus laudator atque applausor fieri soleo. Si ad dominum Posnaniensem episcopum scribens mihi salutem adscribere dedignabaris, saltem in Cricii litteris id facere debuisti.
Si ad me seorsum litteras scribi a te contenderem, posses fortasse occupationes, negligentiae veteres excusatrices, causari, nunc nolo litteras (superbum enim esset mihi contendere id a te, tanto oratore) memoriolam mei qualemcumque, cum ad ceteros scribis, volo. Quod si ne id quidem impetrare potero, saltem ubi ubi es, illud ne tibi excidat, oro, Szamboczky eum esse et fore, qui te praecipue colat et observet, tua dignitate et commodis non minus gaudeat ac propriis. Sed nescio, an in commendando me tibi modum non excesserim, qui ista blandiloquentia ne ad Ioves quidem nostros uti solebam, quare de hoc satis, illud nisi ratione cognita mirari non desinam, cur utrisque litteris tuis, quas ex itinere hoc tuo huc misisti, me praeterieris.
Et de ceteris quidem nostris rebus ex litteris domini episcopi Posnaniensis intelliges, nam eas vidi. Gdanum tuum tumultuari coeperat mense (ni fallor) Iunio, ita ut Ebrehardus Verber tuus XL virorum metu Derschowiam secedere cogeretur, tandem reconciliatus plebi, praefectus classis Gdanensium, quam cum nonnullis aliis civitatibus Ansae contra Danorum regem paraverunt, est designatus. Certum est classem iam solvisse, sed quomodo cum eodem rege res successerit, quidve istuc gestum fuerit, adhuc nihil est significatum.
Quod ad ceteras res nostras attinet, tu ipse etiam ultra Oceanum et Orcadas esses, nemine scribente conicere potes.
Dum haec scribebam nonus dies agebatur, quam Vilna venatum secesseramus ad proximum Sabbatum istuc redituri. Ego interea in illo meo veteri proposito agri colendi persto cupioque secedere hinc, modo sine dedecore possem. Vale et in me amando utere iudicio tuo, hoc est si dignus sum, redama, amor enim cogi non potest: genötte Lib thut seldem gutt etc., nisi forte mihi. Id quadam fatorum iniquitate contigit, ut numquam adhuc amarim, ubi in amore mihi par pari referretur.
Iterum vale.
In Worani, ex horreo, ubi ego et Nipczicz ex uno atramento nugantes scribebamus, mox venatum hui(?) dormitum vel lusum, dicere volui, profecturi, XVII die 7-mbris 1522.
Tuus Ioannes Szamboczski