» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1609

Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1537-03-28
            received [1537]-04-07

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 4, f. 96

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 421

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 96, f. 96v Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico honorandissimo

AAWO, AB, D. 96, f. 96r Reverendissime Domine, domine amiceque honorandissime.

Salutem et mei commendationem.

Redditae sunt mihi litterae ex Lubavia XVI Martii datae, in quibus (quae est eius erga omnes humanitas) gratulari mihi et quaeque felicissima optare dignetur ob accessionem novae dignitatis et officii. Ago et habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae maximas gratias, quod me adeo humanissimis litteris invisere dignata est. Fecit hoc summa illa humanitas cum virtute coniuncta et in toto ferme orbe praedicata Vestrae Reverendissimae Dominationis.

Cum autem bene mihi constabat, quam amicissime Reverendissima Dominatio Vestra cum spectabili et magnifico domino Christoforo a Schidlowiecz castellano Cracoviensi, regni Poloniae vice<can>llario etc., avunculo meo desideratissimo, vixit, ego etiam dabo operam, ut in omnibus, in quibus potero, votis Reverendissimae Dominationis Vestrae respondeam, Eandem quam plurimum rogans, velit deinceps, opera et studiis meis uti, nam inveniet me ad inserviendum Illi et amicis, ac familiaribus eius semper pro facultate mea paratum.

Opto Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere.

Dat(um) or Dat(ae) Dat(um) Dat(um) or Dat(ae) Cracoviae die Mercurii pridie Cenae Domini anno Eiusdem M-o D-o XXXVII-o.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Paulus de Volia vicecancellarius Regni Poloniae subscripsit