List #1596
[Ioannes DANTISCUS] do [Achatius TRENCK]Löbau (Lubawa), 1537-03-16
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Venerabilis Domine, Frater et Amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.
Heri ab hoc nuntio Dominationis Vestrae et venerabilium dominorum Tidemanni Gise custodis et Felicis Reich canonici Varmiensis litteras accepi, quibus per adiunctas respondi. Multamque Dominationi Vestrae gratiam habeo, quod de prospero meo huc reditu mihi congratulatur, precorque vicissim omnia fausta et felicissima Dominationi Vestrae, quam diutissime bene valere opto.
Ex castro Lubaviensi, XVI Martii MDXXXVII