Letter #1581
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-02-19
received [1537]-02-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, domine frater et amice carissime plurimumque honorande. Omnis felicitatis accessum cum mei commendatione.
Binas successive Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, unas, datas XXII Ianuarii, septima Februarii, alteras II Februarii datas in data praesentium accepi. Maximas agens gratias pro eo in me favore, quod et toties me suis litteris invisere, et quae istic aguntur communicare gravata non sit Reverendissima Dominatio Vestra. Sperandum est omnia felicissimum finem cum honore dominorum consiliariorum et pudore aemulorum esse sortitura. De his, quae et Dominatio Vestra Reverendissima meminit a domino Ioanne de Werden mitti debebant, nihil accepi in hunc diem. Cetera omnia in adventum proprii nuntii Reverendissimae Dominationis Vestrae vel potius eiusdem reditum (qui ut fortunatissimus sit, cupidissime opto) suspensa facio. Interea pientissimus Deus Reverendissimam Dominationem Vestram servet, prosperet sanamque reducat ex animo precor. Hic in Prussia (gratiae Christo), quatenus mihi constat, omnia salva sunt.
Ex Heilsberg, 19 Februarii MDXXXVII
Mauritius Dei gratia episcopus Warmiensis