Letter #1580
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-02-18
received [1537]-03-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo gratioso
Reverendissime Domine, domine gratiose.
Humillima servitiorum meorum commendatione praemissa.
Officii mei puto esse ea, quae post discessum Vestrae Reverendissimae Dominationis innovata sunt, significare. Quae, cum pauca sint, paucis obsolentur. Serenissima regia maiestas pridie, 16 huius, cancellariatus officium reverendissimo domino Choienski et vicecancellariatus domino Paulo Sochaczowski dedit. Faxit Deus Optimus Maximus, ut feliciter tantis officiis praesint etc.
Rumor iterum sparsus est hic, incertus tamen, de Turcis Viennae vicinis, sed nemo credit, nisi forte, Schlavoniae et Croaciae partes occupantes, faciant incursiones.
Rex Ferdinandus 6 huius ex Vienna abivit versus Passaw, ibi cum principibus Germaniae conventurus consulturusque, illic versus Pragam iturus. Praeter haec nihil innovatum scitu dignum.
Commendo me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae. Quae felicissime valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, 18 Februarii 1537.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis perpetuus servus Fabianus Dameraw