Quod ex animo a Dominatione Vestra Reverendissima per ⌊⌋ meas rogaverim, ut me a curia conservarem immunem, non esse arbitror Dominationi Vestrae Reverendissimae incognitum. In eo id, quod potuit, Dominatio Vestra Reverendissima hactenus praestitit et, ut plane video, impedire iis diebus nequivit, quin iterum ad hanc nostram aulam vocarer, quamque hoc mihi sit molestum futurum, si omnino ire cogar, exprimere non possum. Imprimis quod ad res ⌊Regni⌋ magnas tractandas sum inutilis et odiosus, si de rebus nostris Prutenicis quicquam per me agi debebit, quas aemuli mei a nemine plus quam a me promoveri ferunt. Quod utique, si possem, deberem ⌊patriae⌋, deberem et patriae patri - ⌊serenissimae maiestati regiae⌋, quae, ubi sub ea res publicae bene diriguntur in suisque iuribus et immunitatibus conservantur, plus inde honoris et emolumenti percipit. Sed in eam, nescio quibus malis fatis, infelicitatem prolapsus sum in aula, ut etiam ea, quae cum multorum bonorum laude optime a me fiunt, in illa pessimam interpretationem accipiant, quo fit, quod non frustra ad eam redire horreo, ut qui vitae genere mutato nihil minus quam aulicus iam esse voverem, totus, quantum per domesticas occupationes et negotia licet, religioni otioque litterario deditus, quod quam suave est quantoque cum dolore relinqui possit, illis, qui eo usi sunt, notum est, quemadmodum et hoc ex superioribus meis litteris Dominatio Vestra Reverendissima accepit.
Redierunt quidam hostes mei mecum in gratiam, maxime autem ille ⌊adulterio notatus⌋, sed quantum reconciliatis credi possit aut debeat, multorum nos admonent. Quas ab illis pertuli afflictiones, Dominationem Vestram Reverendissimam non praeterit, atqui vicit omnium fortior
cf. Gel. XII 11.7 Quidam veterum poetarum Veritatem Temporis filiam esse dixit. ⌊veritas, non tamen ita vicit, quin adhuc emissi contra me aculei in quarundam de primis memoria et mente haereant, quos temporis filiacf. Gel. XII 11.7 Quidam veterum poetarum Veritatem Temporis filiam esse dixit. ⌋ aliquando evellet. Vocatus sum, inquam, mi Reverendissime Domine, ad curiam postularuntque omnes ⌊consilii⌋ hic nostri ordines magnis precibus atque obtestationibus, ut irem cum magnificis ⌊Marienburgensi et Pomeraniae palatinis⌋ ⌊Culmensi castellano⌋ nostrarumque terrarum maiorum civitatum nuntiis. Quid,
inquam, omnium nomine dicturus aut facturus, si ne hiscere quidem licebit? Scit enim Dominatio Vestra Reverendissima, quam acriter sim reprehensus quasi plus curans d[e] privilegiis Prutenicis quam de commodis regiis, quasi se privilegia Prutena commodis regiis adversarentur, cum ex illis profectum habeant.
Fiducia enim privilegiorum regna et respublicae manent integra at sub iustis principibus incrementa accipiunt, quos sic aucta in omnibus facilius et commodius sustinere ac alere illisque tributa et vectigalia pendere atque reliqu[a], quae debere<n>tur, praestare possunt. Indeque est aequa illa libertas, ad quam a natura aspirant omnes. Unde iustitia ortum habet, quae unicuique, quod suum est, tribuit. Et sine qua inter homines nulla firma coniunctio diu esse vel ulla dominatio longo tempore subsistere potest. Si is itaque male tractandus est, qui eiusmodi aequabilitatem non odit, qua sola quaevis respublica tranquillo in statu certoque ordine regi vult, et sine ea diuturna esse nequit, quantum possum me continebo, maxime cum, ut scit Dominatio Vestra Reverendissima, iniunctum mihi est, quod praeter commodum regium aliud procurare non debeam. Quocirca, si cum dominis ⌊consiliariis Prutenis⌋ ad ⌊comitia⌋ venirem, mandatum hoc a me transgredi oporteret. ⌊Illi⌋ enim de commodis ⌊patriae⌋ privilegiisque et libertatibus suis non pauca sunt proposituri, quorum omnium nomine mihi fortassis dicendi campus daretur, ex quo me nulla ratione excipere possem. Quid tamen mihi non impingeretur? Utpote me eius rei ducem, alios a me inductos, me omnia haec struxisse... Nonne hinc gravior contra me quam prius umquam conciperetur indignatio? Et quid non fieret? Qua propter ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ oppido quam humillime in litteris meis supplicavi, ut iis de causis atque etiam ob defectum viatici et sumptuum, cum adhuc persolverem, quae ad praeteriti anni profectionem debita contraxi, me cum gratia sua ⌊hic domi⌋ relinqueret utque in eo Dominatio Vestra Reverendissima pro me ad ⌊eius maiestatem⌋ intercedat, vehementer oro et obsecro. Quod si forsan obtineri non poterit et sic mihi forsan in fatis est perpetuo motoriam hanc agere fabulam, venturus quidem sum novis implicatus debitis modis, quibus possum. Hoc unum dumtaxat liberum mihi sit, ut cum collegis meis libere mihi loqui et transigere omnia liceat habeamque opera Dominationis Vestrae Reverendissimae hoc quod prius vicinum Dominationis Vestrae Reverendissimae apud venerabilem dominum custodem hospitium. Mallem tamen illi molestus non esse meque ea etiam hoc duro instante tempore molestissima carere molestia. Mihi tamen cf. Vulg. Act 9.5; Vulg. Act 26.14 Durum est tibi contra stimulum calcitrare ⌊contra stimulum recalcitrare non est integrumcf. Vulg. Act 9.5; Vulg. Act 26.14 Durum est tibi contra stimulum calcitrare ⌋. Fiat voluntas Domini.
Quae in ⌊conventu praeterito Elbingensi⌋ acta sunt, iam - ut reor - per nuntium ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ ad vos sunt perlata. Nescio, quae nostratium mentes ⌊Erinys⌋ vexat, quod nihil cum illis pro contributione statui potuerint. Venturi sunt ⌊nobilitatis⌋ et istarum factionum nuntii ad ⌊comitia⌋ futura, a qua praesumptione null[is] oblationibus, si qui essent defectus, qui emendari possent, ne ⌊serenissima maiestas regia⌋ nostrorum querelis gravaretur, a ⌊dominis consiliariis⌋ poterant avocari. Quid ad tot legationes et mandata ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ aliud responsuri sint, nescio, quam quod voluimus facere imperata. Si ⌊maiestas regia⌋ quorundam effrenos animos in concepta pertinacia relinqueret sine animadversione, nihil est quod hic ⌊dominis consiliariis⌋ imputari poterit. Ex illiusmodi dissensionibus, quae paulo ante apud nos exortae invaluerunt, graves superiori tempore hic factae sunt mutationes, principiis certe esset obstandum, capita quidem redacti nobiscum in gratiam quieverunt, virus autem hoc colubrinum adeo reliquis inhaesit membris, ut etiam si illa in multas dissecentur partes, amputatis
licet capitibus in qualibet adhuc parte vivat et suas operationes exerceat. Hoc, inquam, ipsum virus, quod non sine pure in multis adhuc tumet, acri ut expellatur eget pharmaco, quod nonnisi aequitate et prudentia ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ potest confici.
Fuit etiam in hoc nostro ⌊Elbingensi conventu⌋ generosus dominus ⌊thesaurarius Marienburgensis⌋, qui tandem id, quod debuit, fecit, neque illi in omnibus, quae ad sopiendam eam contentionem pertinere videbantur, mea defuit benevolentia, quod et ipse forsan testabitur; tantum abest, quod mihi obiciebatur, me ab eius abhorrere amicitia. Si ⌊Nasonis⌋ servabit praeceptum, cf. Ov. Ars II 107 ⌊ut ameris amabilis estocf. Ov. Ars II 107 ⌋, nihil patiar illum a me desiderari. Ceterum cum alio supra notato multis verbis inter nos habitis amice fuit expostulatum, unum hoc fatebatur se scripsisse ad curiam, quod ea de re sibi male voluissem, quod ex natione Polona nativam duceret originem. Ad quod ⌊illi⌋ respondi hinc se mihi fuisse longe cariorem, cum et ⌊maiestas regia⌋ multique domini et boni amici mei in ⌊Polonia⌋, quos impensissime observarem et amarem, eius essent nationis, falsamque ea in re fuisse opinionem sua<m>, ut igitur eam exueret sanioremque de me conciperet, me siquidem non hominem, sed vitia eius omnibus passim manifesta odio habuisse. Iamque et aetas et dignitatis ratio et quod iis maius et terribilius esset, divinam ultionem postulare, ut tandem desisteret. Ibi tum ⌊ille⌋ de plurimis se excusare meque facilem ad credendum esse dicere et nescio quae alia in medium producere, in ⌊Polonia⌋ scilicet eiusmodi excessus ab episcopis non castigari, quod et ipsi interdum eo morbo laborarent, nominatimque quosdam expressit pertingens usque ⌊Posnaniam⌋. Dolere quidem me aiebam, si ita esset de episcopis, quos in bono imitari conveniret, illi de suis gregibus, me de meo, cuius ipse esset haedus, redditurus rationem, discessum denique sub spe et promissione emendationis. Postero post hoc colloquium die cum essemus in consilio, adiunctis sibi dominis ⌊Marienburgensi et Pomeraniae palatinis⌋ cum ⌊castellano Elbingensi⌋ seorsum me per illos rogavit, ut si qua in re me offendisset et si quid adversus se haberem indignationis, quod sibi amice remitterem. Idque non gravate obtinuit. Utinam huius tragoediae sic finis habeatur.
De coadiutoria, sicut mihi promissum est, non habeo, quod dubitem. Quam primum respondebit ex ⌊Livonia⌋ ad electionem citatus dominus ⌊Leonardus Nyderhoff⌋, etiam eo invito omnia transigentur, Dominationi autem Vestrae Reverendissimae, quemadmodum per cubicularium regium scripsi in novissimis, iterum iterumque gratias habeo. Sed de iis coram, si secus fieri non poterit, tutius et latius. Porro, si hoc coram Dominatione Vestra Reverendissima posset commutari, ut hic maneat colloquereturque per litteras, nihil est quod hoc tempore mihi gratius et commodius accideret, ad quod, ut Dominatio Vestra Reverendissima omnes, quos potest, intendat nervos, quantum possum enixius oro. Meque cum hoc nuntio meo, quem peto cum primis ad me remitti, de omnibus certiorem reddat Dominatio Vestra Reverendissima, cuius fraterno amori et benevolentiae ex animo me commendo. Dominus Deus eandem quam diutissime incolumem et felicem conservet.