Letter #1544
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSSkierniewice, 1536-09-22
received [1536]-09-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino, fratri et amico carissimo ac observando.
Reverendissime in Christo Pater, domine, frater et amice carissime ac observande.
Ex acerrima febre, quae nos plus mense torsit et prorsus excoxit, iam gratia Dei revalescere incipimus. Agimus vero immensas gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod et aegritudini nostrae condolere, et quae ex oratore caesareo habuit, nobis communicare dignata sit. Quam benevolentiam illi omni gratitudine nostra referre curabimus.
Nobilem Christophorum Ossieczkowski, tunc vehementer febre aestuantes, non solum non allocuti sumus, sed ne illum quidem vidimus. Tantum abest, ut illi aliquid commiserimus de concilio in aurem Reverendissimae Dominationis Vestrae dicendum. Quod quidem concilium dubitant ferme omnes coire posse, et si coibit, erit nobis satis temporis ad consulendum, quid potissimum facto opus erit.
De viatico Reverendissimae Dominationis Vestrae, si animum veniendi nobiscum induxerit, modum inveniemus, sed, ut diximus, res adhuc dubia est, et temporis ad consulendum satis. Novi nihil aliud habemus, nisi caesarem ingenti execritu vastare Galliam.
Commendamus nos fraterno amori Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Ex Squirniewicze, die XXII-a Septembris anno Domini MDXXXVI-o.
Reverendissimae Dominationis Vestrae debilis frater Andreas archiepiscopus subscripsit