Letter #1542
[Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER]Löbau (Lubawa), 1536-09-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi observandissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Tandem mihi paulo ante redditae su[nt] oratoris caesaris, reverendissimi domini electi archiepiscopi Lundensis litterae, de quibus scr[ipsi] aliquoties. Quas cum novitatibus non admodum recentibus mitto. Ex iis Dominatio Vestra Reverendissima intelliget, quae habita sunt molimina a comiti[bus] palatinis Rheni ad Daniae regnum occupandum, et quid in caus[a] erit, quod non successerint. Praeterea de rebus Hungaricis, quo in cardine versentur, accipiet. Scribit enim dominus Lundensis pro veteri inter nos a[mi]citia et fiducia absque omni fuco, quomodo habeant omnia. Poterit Dominatio Vestra Reverendissima ea mihi per commoditatem remittere vel ad futurum conventum in Elbing[a] [se]cum referre.
Scripsit mihi rediens a Dominatione Vestra Reverendissima dominus Ioannes a [Wer]denn ex Prewschenmarckth, quod quasdam litteras adiunctas suis, quas i[n] Heilsberg accepisset, mihi mitteret verum eas non repperi neque de illi[s] nuntio quicquam constabat, sumque in expectatione litterarum domini cantoris Ioann[is] Czimerman, cum quo ad praepositum Varmiensem dominum Plotowsky litteras ded[i]. Quid ille responderit, si quid in iis compertum habet Dominatio Vestra Reverendissima, quaeso, p[arti]cipem me faciat et si forsan subolevit, quorsum vicinus noster et quam ob rem ... Germaniam tendat, iussi ei in Colmensehe parari stationem amicis hoc a me [pos]tulantibus etc. Scire etiam aveo, quibus de causis episcopi in Dania a novo rege capti sin[t.] [Non] placet mihi initium, qualis subsequetur finis, experiemur.
Quod reliquum est, me p[ate]rnae benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo. Quam Dominus Deus quam diutissime nobis s[ospi]tet prosperetque in omnibus.
Lubaviae, XIX Septembris M D XXXVI.