Scripsit mihi Reverendissima Dominatio Vestra, ut, quia fortassis in ⌊conventu⌋ Elbingensi proxime celebrando adesse non valerem, omnino me domi meae continerem, nihilominus tamen propter arduas causas illic futuras libenter me in eo videret etc. Ita breviter accipiat Reverendissima Dominatio Vestra mihi nihil fore antiquius, quam munia ex officio meo mihi incumbentia exequi posse, si modo pateretur ea, quae mihi cum morborum meorum carnificibus intercedit, condicio. Nullus tamen lapis non movebitur a me, si qua fieri possit, ut illi ⌊conventui⌋ intersim.
Quod vero censet Reverendissima Dominatio Vestra non ab re fore, quo eam veniendi impossibilitatem meam et palatinis, et civitatibus temporius significarem, quo sic per absentiam meam is ⌊conventus⌋ in ⌊Grudento⌋ loco solito haberetur, idque etiam in notitiam sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ mihi esset deducendum etc. In quo consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae non illibenter sequerer, si modo mihi esset integrum, nam iam dudum reverendissimo ⌊domino Plocensi⌋ scripsi non esse opus eum ⌊conventum⌋ ex ⌊Grudento⌋ loco consueto in ⌊Elbingum⌋ transferre propter meam adversam valetudinem, qua forte impeditus, ne in Elbingum quidem venire valerem.
Porro quia ad omnes ⌊dominos consiliarios⌋ litterae regiae, quibus in ⌊Elbingum⌋ vocantur, iam emanarunt et absque dubio ⌊regia maiestas⌋ maioribus quibusdam nobis ignotis rationibus, quam mea est valetudo, permota hunc ipsum conventum Elbingi haberi voluit. Quarum non ultima esse videtur angustior et munitior loci et civitatis illius respectus propter nobilitatis illam conspirationem ac tractandorum gravitatem.
Quo fit, ut mearum partium non esse videam regiam ordinationem ac dispositionem immutare atque eum ⌊conventum⌋ rursum in ⌊Grudentum⌋ transponere. Id, quod etiam, si facere suscepero, fieret iam bene constitutorum interturbatio magis, quam ⌊conventus⌋ translatio. Cui, ut ⌊Elbingi⌋ adsim, forte fortuna dabit divina benignitas, ego certe pro virili mea adnitar. Hinc est, quod negotium hoc transferendi conventus (in tam brevi praesertim tempore) non sum in me suscepturus. Si tamen Dominatio Vestra Reverendissima aut vult, aut potest istud efficere, ego nequaquam refragabor, satius tamen ducens, ut tota haec res in eo, quo nunc est, statu (ne aliqua interturbatio inde sequatur) permaneat.
Cupio cum his Reverendissimam Dominationem Vestram salvam ac sospitem quam diutissime a Christo conservari et in omnibus felicem esse ac vivere.