Letter #1532
Ioannes DANTISCUS to Johann FUEGELöbau (Lubawa), 153[6]-08-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Honorabili domino Ioanni Fuege commendario nostro in Christo dilecto
Ioannes etc.
Honorabilis Domine in Christo nobis dilecte. Salutem in Domino.
Designaturi sumus pro certo tempore ecclesiam nostram parrochialem, cui vos praefecimus, venerabili domino magistro Urbano Ulrici officiali Gda[nensi]. Qua de re, ut scire possimus, quomodo omnia tam de proventibu[s] quam etiam rebus nostris, quae in domo plebanali apud vo[s] servantur, habeant, vobis iniungimus, ut relicto in eccl[esia] debito suo ordine ad nos cum primis et cum calculis perceptorum expositorumque omnium veniatis. Vale.
Ex castro nostro Lubaviensi, XXIX Augusti M D XXXV[I].