Letter #1527
Jan CHOJEŃSKI to [Ioannes DANTISCUS]Vilnius, 1536-08-03
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine mi observandissime.
Salutem et omnia fausta.
Laboravi apud serenissimos principes nostros, rogando , consulendo urgendo quae sollicite, ut desiderium Dominationis Vestrae Reverendissimae explere non negarent neque vanis argumentis et frivolis rationibus opus erat ad persuadendum de concedendo iure successionis domino Tidemanno in episcopatu Culmensi. Nam regia maiestas negat se tale quid commisisse umquam domino olim episcopo Cracoviensi et me eius rei facit testem. Neque enim dominus episcopus Cracoviensis petiit hoc sibi dari in commissis, neque quod episcopatum Culmensem attinet, se tractasse indicavit quidpiam. Intercesserant nonnulla etiam alia certe non levis momenti, quae remorabantur consensum regium, sed non vicerunt. Nam evasimus syrtes scopulosque et obtenta victoria voti sumus per Dei et maiestatis regiae clementiam facti compotes. Annuit regia maiestas, ut Vestra Paternitas in episcopatu Varrmiensi, et dominus Tidemannus in Culmensi occurrente vacatione succedat. In quo litteras regia manu subscriptas, scilicet ab exemplari per Vestram Reverendissimam Dominationem misso descriptas, mitto. Verum quod ad subscriptionem serenissimi regis iunioris attinet, hoc non solet sua maiestas, ut paternis litteris subscribat, neque forsan cautum esset propter multa diplomata, quae a tempore coronationis suae maiestatis emanarunt et per suam maiestatem subscripta non sunt. Nam iusiurandum, quod regno inauguratus praestitit, ho[c] postulat, ut sua maiestas tam aliorum praedecessorum quam parentis sui litteras et concessiones servet et manuteneat. Iam itaque Vestra Reverendissima Paternitas perficiat, quod reliquum est, et cito, et bene. ... Censerem vero, ut interim, donec hic sumus, et litteras, et alia, quae ad hoc consumandum opus pertinent, curaret Vestra Paternitas Reverendissima. Nam hic possum commodare amicis, dum penna in man[u mea] est, postea non adeo, quando alii praeficientur canc[ellariae] regiae, quod iam brevi domino adiutore futu[rum] spero, idque in comitiis regni generalibus, in quibus multa agenda veniunt, quae sunt in rem regni et terrarum Prussiae. Inter cetera danda esset opera ab iis, a quorum nutu et renutu omnia ferme in negotiis publicis dependent. A nobis vero praesertim ecclesiasticis implorandus Deus, ut cum alii tum cancella[riae] regiae praefecti tales restituantur, qui publicae potius quam privatae rei commoda, iura denique et iustitiam sincere tractent curentque. Nam ab his, ut ipse expertus sum, salus si non universae reipublicae, certe multorum et conservari, et labefactari potest, de quo aliquando coram abundius.
Inter alia, quae mecum contulit sacra reginalis maiestas de istis episcopatibus et successionibus in eisdem, iniunxit, ut meo ipsius nomine admonerem Dominationem Vestram Reverendissimam, quod clementiam regiam recognoscens agat istic consiliarium non solum fidum, sed etiam de bono et commodis regiis studiosum et sollicitum, neque sinat, ut dominus Kostka in curandis regiis proventibus impediatur propter quorundam odium, quibus favere dicitur Paternitas Vestra Reverendissima. Ego recepi me ista scripturum ad Paternitatem Vestram Reverendissimam et promisi eam nihil unquam esse praetermissuram, quod ... ad fidum, sincerum et oboedientem consiliarium et subditum suarum maiestatum pertinere scierit.
Rogavi, ut sua maiestas commonefaceret dominum Kostka, ut et missis regiis in proximo istic conventu satisfaciat, et se interpellere sententiam continens primatibus illius ore honorem debitum praestet, quod etiam sua maiestas facere [est] pollicita.
De auxilio regi Daniae praestando ad eum mo[dum] scribit Vestra Reverendissima Dominatio. Contuli quidem cum regia maiestate, verum laterem lavi. Puto tamen, si Dominationi Vestrae ex conventu praeterito idem suasissent regiae maiestates, quod scripsit Vestra Dominatio Reverendissima, et cautionem aliquam fecissent de futura solutione mutui, non fuisset, ut spero, reluctata sua maiestas succurrere regi Daniae, quem successus a Deo praefinitus, ut credibile est, continget, etiam si nos impediremus. Hoc enim sperare solatii est in re tali.
Ad ecclesiam parrochialem, quam Vestra Reverendissima Dominatio in civitate Gedanensi obtinuit, praesentavit regia maiestas dominum Urbanum officialem, idque ad Vestrae Reverendissimae Paternitatis et domini Iohannis a Verden promotionem: nam senatus Gedanensis rogavit pro domino Leonardo Niderhoff.
De negotio cum Pomesaniensi praefecto accipiet Vestra Dominatio Reverendissima mentem regiam ex litteris suis. Ego obrutus ingentibus curis plura scribere non potui. Puto tamen quod satis prolixe scribit, qui amici desideriis obsequitur et ea explet. Bene valeat Vestra Reverendissima Paternitas et me, quod facit, amet.
Vilnae, tertia Augusti MDXXXVI-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis frater episcopus Plocensis scripsit