Letter #1526
Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1536-08-01
received [1537]-02-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
In
Reverendissime in Christo Pater ac Domine. Salutem ac officiorum meorum commendationem.
Iam dudum est, quod Reverendissima Dominatio Vestra mihi mandaverit, ut frequentius scribam, praecipue vero de statu meo, anne ego unus sim futurus, quem matrimonii paenitudo non ceperit aliquando; cui sane quod respondeam, non habeo aliud, quam quod cecinit
Qui fit,
seu ratio dederit seu sors obiecerit, illa
contentus vivat? Laudet diversa sequentes?
cf. Hor. S. 1.1.1-3 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem / seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa / contentus vivat? Laudet diversa sequentes? ⌋Nam, ut olim solutus vincula haec summopere et cupivi, et sectatus sum, ita nunc contra solvi sensus quidem appetunt, verum ratio aliud dictat. Video enim eam esse nostram imperfectionem, ut nusquam animus acquiescat, quam diu hoc in corpore detinetur. Quam ob causam? oro, nisi, quod nihil in rerum natura est, quod ante finis sui adeptionem conquiescat. Cum ergo animus noster numquam, dum hoc carcere clauditur, finem suum consequi queat, non mirum est, eu written over a⌈auu written over a⌉m tam varia appetere, quaerentem written over s⌈stemtem written over s⌉ scilicet quem non invenit finem et requiem. His consideratis satius videtur taedium hoc vitae aut fluctuationem potius quacumque data condicione aequo ferre animo, quam in dies mutatis sortibus novos sentire cruciatus. Quid igitur sentiam, quaeris. Sane contentus sum mea sorte, quia nusquam tranquillitatem inveniri sciam. Taedet rursus ex communi et omnibus innata imperfectione. Habet Reverendissima Dominatio Vestra meam de statu meo sententiam, quam pro suo candore interpretari velit.
Gemma Margaritam genuit, quae iam parentem tatat, istud quidem Reverendissimae Dominationi Vestrae non fore ingratum arbitratus significare non dubitavi.
De bello, cuius hic maximus apparatus est et maxima fama, nisi existimarem Reverendissimae Dominationi Vestrae per claros viros significatum esse, scriberem, sed rumores etiam ad nos incerti sunt, quare uno atque altero verbo haec percurram.
Nihil t written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tt written over ...⌉um factum adhuc est per nostros, nam in dies eorum numerus crescit.
Haec sunt, quae mihi scribenda visa sunt, ut omni ex parte Reverendissima Dominatio Vestra meam sentiat oboedientiam.Velim oratam Dominationem Vestram Reverendissimam, ut mihi mittere dignaretur et suam et regis genituram vel saltem tempus, quod mihi sat est. Iuvat enim his rebus nonnumquam tempus fallere. Nam reliquum tempus medicinae impartior, in qua iam gradum adeptus sum a stain⌈[a]a stain⌉tque deinceps arcem peto.
Dominus noster,
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus famulus