Letter #1523
Ioannes DANTISCUS to [Baltazar of Lublin?]Löbau (Lubawa), 1536-07-27
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc.
Venerabilis Domine, fidelis et frater in Christo carissime. Salutem in Domino.
Heri litteras vestras accepimus, quibus non parum nobis gratum fecistis, quod copiose de iis, quae cum magnifico domino palatino Culmensi egistis, nos certiores reddideritis. In quibus omnibus nos, ut res et tempora exposcunt, geremus. Fuerunt et heri hic apud nos dominus gladifer Culmensis cum occisore filio et advocato nostro, domino Gluchowszki, cum quibus post non longos tractatus ipse Chritoferus Ossieczkowski recepit se finito messe ad reverendissimum dominum archiepiscopum iturum veniamque [c]um nostris commendaticiis peccatorum suorum per veram confessionem et absolutionem petiturum. Cui igitur ad alios quattuordecim dies suspendimus interdictum.
Quod dominus Thomas laborat ex oculi[s] et burgrabius in lecto decumbit, afficit nos certe, misimus itaque illi coadiutorem Colodzieiski, quemadmodum scripsistis.
Adiunctas ad reverendissimum dominum archiepiscopum, quibus illi omnem causam declaramus, cum primis per pedestrem aliquem nuntium mittatis iniungentes, ut referat responsum. Quicquid viatici illi impenderitis, curabitur vobis reddi.
Bene valete et dominos canonicos, fratres nostros, nostro nomine salutatos, ut Deum pro nobis orent, rogabitis.
Ex castro nostro Lubaviensi, XXVII Iulii M D XXXVI